monumenta.ch > Livius > 18
Livius, Periochae, XVI <<<     >>> XIX

Livius, Periochae, XVIII


1 Atilius Regulus in Africa serpentem portentosae magnitudinis cum magna clade militum occidit, et cum aliquot proeliis bene adversus Carthaginienses pugnasset, successorque ei a senatu prospere bellum gerenti non mitteretur, id ipsum per litteras ad senatum scriptas questus est, in quibus inter causas petendi successoris erat quod agellus eius a mercennariis desertus esset. Quaerente deinde fortuna ut magnum utriusque casus exemplum in Regulo proderetur, arcessito a Carthaginiensibus Xanthippo, Lacedaemoniorum duce, victus proelio et captus est. Res deinde a ducibus Romanis omnibus terra marique prospere gestas deformaverunt naufragia classium.
2 Tib. Coruncanius primus ex plebe pontifex maximus creatus est.
3 M'. Valerius Maximus P. Sempronius Sophus censores cum senatum legerent, XVI senatu moverunt.
4 Lustrum condiderunt, quo censa sunt civium capita CCXCVII milia DCCXCVII.
5 Regulus missus a Carthaginiensibus ad senatum ut de pace et, si eam non posset impetrare, de commutandis captivis ageret, et iureiurando adstrictus, rediturum se Carthaginem, si commutari captivos non placuisset, utrimque negandi auctor senatui fuit, et cum fide custodita reversus esset, supplicio a Carthaginiensibus de eo sumpto periit.
Livius HOME

bnf1767.57 bsb115093.115 cpl894.150

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik