monumenta.ch > Livius > 8
Livius, Periochae, VII <<< >>> IX
Livius, Periochae, VIII
1 Latini cum Campania defecere et missis legatis ad senatum condicionem tulerunt ut si pacem habere vellent alterum ex Latinis consulem facerent. Qua legatione perlata praetor eorum Annius de Capitolio ita lapsus est ut exanimaretur.
2 T. Manlius consul filium, quod contra edictum eius adversus Latinos pugnaverat, quamvis prospere pugnasset, securi percussit. Laborantibus in acie Romanis P. Decius, tunc consul cum Manlio, devovit se pro exercitu, et concitato equo cum in medios hostes se intulisset, interfectus morte sua Romanis victoriam restituit. Latini in deditionem venerunt. T. Manlio in urbem reverso nemo ex iuventute obviam processit.
3 Minucia virgo Vestalis incesti damnata est.
4 Ausonibus victis et oppido ex is capto Cales item Fregellae coloniae deductae sunt.
5 Veneficium complurium matronarum deprehensum est, ex quibus plurimae statim epotis medicaminibus perierunt. Lex de veneficio tunc primum constituta est.
6 Privernatibus, cum bellassent, victis civitas data est. Neapolitani bello et obsidione victi in deditionem venerunt. Q. Publilio, qui eos obsederat, primo et imperium prolatum est et pro cos. triumphus decretus.
7 Plebs nexu liberata est propter L. Papiri creditoris libidinem, qui C. Publilio debitori suo stuprum inferre voluerat.
8 Cum L. Papirius Cursor dictator reversus in urbem ab exercitu esset propter auspicia repetenda, Q. Fabius magister equitum, occasione bene gerendae rei invitatus, contra edictum eius prospere adversus Samnites pugnavit. Ob eam causam cum dictator de magistro equitum supplicium sumpturus videretur, Fabius Romam profugit, et cum parum causa proficeret, populi precibus donatus est.
9 Res praeterea contra Samnites prospere gestas continet.
Livius HOME
bnf1767.57 bsb115093.115 cpl894.144
© 2006 - 2024 Monumenta Informatik