monumenta.ch > Livius > 7
Livius, Periochae, VI <<<     >>> VIII

Livius, Periochae, VII


1 Duo novi magistratus adiecti sunt, praetura et curulis aedilitas. Pestilentia civitas laboravit eamque insignem fecit mors Furi Camilli. Cuius remedium et finis cum per novas religiones quaereretur, ludi scaenici tunc primum facti sunt.
2 Cum dies L. Manlio dicta esset a M. Pomponio tribuno pl. propter dilectum acerbe actum et T. Manlium filium rus relegatum sine ullo crimine, adulescens ipse, cuius relegatio patri obiciebatur, venit in cubiculum tribuni strictoque gladio coegit eum in verba sua iurare se non perseveraturum in accusatione.
3 Tunc omnia pretiosa missa sunt in praealtam voraginem urbis Romanae. In eam Curtius armatus sedens equo praecipitavit ; et expleta est. T. Manlius adulescens, qui patrem a tribunicia vexatione vindicaverat, contra Gallum provocantem aliquem ex militibus Romanis in singulare certamen descendit eique occiso torquem aureum detraxit, quem ipse postea tulit, et ex eo Torquatus vocatus est.
4 Duae tribus adiectae, Pomptina et Publilia. Licinius Stolo lege lata damnatus est, quod plus quingentis iugeribus agri possideret. M. Valerius tribunus militum Gallum, a quo provocatus erat, insidente galeae corvo et unguibus rostroque hostem infestante occidit et ex eo Corvi nomen accepit, consulque proximo anno, cum annos XXIII haberet, ob virtutem creatus est.
5 Amicitia cum Carthaginiensibus iuncta est.
6 Campani cum a Samnitibus bello urgerentur, auxilio adversus eos a senatu petito, cum id non impetrarent, urbem et agros populo R. dediderunt. Ob quam causam ea, quae populi R. facta essent, defendi bello adversus Samnites placuit. Cum ab Aulo Cornelio cos. exercitus in locum iniquum deductus in magno discrimine esset, P. Deci Muris tribuni militum opera servatus est. Qui occupato colle super id iugum, in quo Samnites consederant, occasionem consuli in aequiorem locum evadendi dedit ; ipse ab hostibus circumsessus erupit. Cum milites Romani, qui Capuae in praesidio relicti erant, de occupanda ea urbe conspirassent et detecto consilio metu supplici a populo R. defecissent, per M. Valerium Corvum dictatorem, qui consilio suo eos a furore revocaverat, patriae restituti sunt.
7 Res praeterea contra Hernicos et Gallos et Tiburtes et Privernates et Tarquinienses et Samnites et Vulscos prospere gestas continet.
Livius HOME

bnf1767.57 bsb115093.113 cpl894.143

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik