monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > De Membris
>>> Ioannes Saresberiensis, De Septem, Prologus epistularis in libellum «De septem septenis,» editum a Ioanne Saresberiensi.

Ioannes Saresberiensis, Carmen de Membris Conspirantibus

1 Concilium celebrant humani corporis artus
2    Inter se, de se plurima verba serunt.
3 Incidit in ventrem sermo, de ventre queruntur
4    Quod gravis is dominus et nimis urget eos.
5 Tandem rhetorico pingens sua verba colore,
6    Aggreditur fratres lingua superba suos:
7 «Quis furor, o cives, quae tanta licentia ventris,
8    Audeat ut nobis ponere turpe jugum?
9 Turpe jugum certe, quando servis dominatur,
10    Et dominus servit: hic jubet, ille facit.
11 Certe nos servi turpes, digni cruce, cunctis
12    Ludibrium, miseri, degeneresque sumus.
13 Nam ventrem dominum nobis elegimus, ipsi
14    Omnia colligimus quae sibi grata putat?
15 Nulla quies nobis, movet hunc, jubet huic, vocat illum;
16    Surge, piger, somnos excute, tolle moras;
17 Quaere cibos, epulasque para, vinumque propina.
18    Mensam pone, dies praeterit, hora fugit.
19 Ecce duo veniunt hostes mortemque minantur,
20    Imminet inde fames, imminet inde sitis.
21 Ergo deficiam, nisi subvenias mihi velox,
22    Praeveniasque famem, praeveniasque sitim.
23 Sic me, sic alios pulsat lascivia ventris,
24    Et me plus aliis turgidus ille premit.
25 Me quasi praeconem causarum, jurgia saepe
26    Exercere jubet, parvaque dona sequi.
27 Et modo patronus, modo judex, et modo testis
28    Clamo, jura Patrum contero, falsa loquor.
29 Sub specie veri curans inducere falsum
30 Fallo, perjuro, praetereoque fidem.
31 Fasque nefasque simul aequali pondere librans,
32    Per licitum pariter illicitumque vagor.
33 Si lateri vel pontificis vel principis adsto,
34    Tunc unguenta paro blanda, placere volens.
35 Ungo blanditiis, ut delicias sibi venter
36    Accumulet, ac me distrahit ille nocens.
37 Nonne manus nostrae ventri servire laborant?
38    Nonne minas ejus imperiumque timent?
39 Furantur, rapiunt, operantur, et omnia venter
40    Suscipit, et sorbet omnia Scylla vorax.
41 Huic oculus servit venator, currit ubique,
42    Nuntiat hic domino, quae meliora putat.
43 Heu pedibus quantos induxit saepe labores,
44    Quos nimis affligit, quos sine lege premit.
45 Inde dolor nostri consumit corporis ossa,
46    Membra quatit, vires haurit, aratque cutem.
47 Est ad servitium nobis studiosa voluntas,
48    Gratia nulla tamen: conqueror inde magis.
49 Nam cum servitio respondet gratia, multum
50    Temperat, imo facit dulce laboris onus.
51 Huic vero cum multa damus, cum multa paramus
52    Non cessat querulus dicere: Pauca datis.
53 Si dederis hodie, nisi cras dederis, nisi rursum
54    Et rursum dederis, perdere prima potes.
55 Et si forte suis dicit: Satis est, satis illud,
56    Post modicum tempus incipit esse parum.
57 Dicite, quid tantam possit satiare Charybdin?
58    Dicite, quanta cupit, quis dare tanta potest?
59 Hic etiam nostros auget cumulatque labores,
60    Et gula nos nimium pessima saepe premit.
61 Illi gustus adest, hic portam servat, et ille
62    Vilis leno, procax garcio, scurra vagus.
63 Hi duo per mundi currunt elementa; quid aer,
64    Quid pariat tellus, quid freta, scire volunt.
65 Non volucris penna, non evadit fera cursu,
66 Non cetus toto gurgite tutus erit.
67 Noverunt varios hi dispensare sapores,
68    Ut magis alliciant, illiciantque cibis.
69 Gustus discernit quod transmittit gula, venter
70    Abscondit; probat hic, haec rapit, ille capit.
71 O venter, quanto deturpas crimine mundum,
72    Immundumque facis, turpia quaeque movens!
73 Propter te fiunt homicidia, furta, rapinae,
74    Insidiae, strages, jurgia, bella, doli,
75 Currit ad ecclesiam monachus, miles gerit arma,
76    Navita sectatur lucra, colonus arat.
77 Ex te virtutum casus, animaeque ruina,
78    Membrorum pestes, luxuriaeque lues.
79 Tu Nabusaradan princeps, dominusque cocorum,
80    Namque tibi sero et mane coquina strepit.
81 Tu follis tumidus, vas plenum sordibus; imo
82    Plenus faece locus, non locus, imo lacus.
83 Vos ergo, fratres, mecum discernite qualis
84    Hic dominus, mecum cernite quale jugum.
85 Turpe jugum credo, quando servus dominatur,
86    Et dominus servit; hic jubet, ille facit.
87 Turpe jugum vere, quando ratione sepulta
88    In nobis venter imperat, illa silet.
89 Vivere debemus, non ventri, sed rationi;
90    Vir bonus hanc, non hunc, optat habere ducet,
91 Paulus ait: Venter escae datur, escaque ventri,
92    Sunt duo juncta sibi, perdet utrumque Deus.
93 Nos ergo pudeat tali servire patrono,
94    Gloria nostra per hunc nobilitasque perit.
95 Surgite, state, precor, animo pugnate virili:
96 Magna parat nobis praemia pugna brevis.
97 Aeternum pereat, qui ventri serviat ultra;
98    Sit procul a nobis qui sua regna feret.
99 Sit sine fine labor, sit naufragium sine portu,
100    Continuus sit ei perpetuusque labor.»
101 His socios animat verbis facundia linguae,
102 Et movet et munit, et docet esse viros.
103 Ergo simul junctos confoederat una voluntas,
104    Adstringitque sibi, quos legat unus amor.
105 Indicunt ventri bellum, jurantque quod ejus
106    Vincula dissolvent, discutientque jugum.
107 Sic statuunt et sic confirmant, foedere facto,
108    Ventrem destituunt, nec famulantur ei.
109 Jam pes, lingua, manus, et caetera membra quiescunt,
110    Pes negat ire, loqui lingua, juvare manus.
111 Prima dies illis tranquillo tramite currit,
112    Nec quidquam poscit ille, nec illa ferunt.
113 Altera jejunum nescit compescere ventrem,
114    Latrantemque gulam pacificare nequit.
115 Tertia consumptos macie vix sustinet artus,
116    Namque maligna nimis urget ubique fames.
117 Pes torpet, manus aegrotat, languet caput, ora
118    Pallent, suspirant pectora, lingua tacet.
119 Omnia turbantur in corpore, nullus in illo
120    Est vigor, aeger ibi luctus, ubique dolor.
121 Rursus post longos gemitus conamine multo,
122    Vix hos balbutit languida lingua sonos:
123 «Quid facimus? Nil proficimus, magis et magis omnes
124    Deficimus, premimur, conficimurque fame.
125 A ventris rabie venit haec injuria nobis,
126    Hoc ejus nobis parturit ira malum.
127 Sentio grande malum, sed causa mali mihi clausa:
128    Quod nocet, ecce patet; cur nocet, ansa latet.
129 Nunc igitur, fratres, vobis praesentibus, ipsum
130    Conveniam, quaeram, quae sit origo mali.»
131 Tunc se convertens ad ventrem lingua; «Quid,» inquit,
132    «Tam male nos laedis? Hic furor unde tibi?
133 Respice, nonne tuos concives perdere curas?
134    Quando vides casum, non relevare paras?
135 Hostis es et civis, haec recta fronte repugnant
136    Juncta sibi melius, civis, amicus erunt.
137 Et vacuum et plenum te semper habebimus hostem,
138    Semper erit nobis tristis uterque status?
139 Quando tumes plenus, nimia de mole gravatus,
140    Tunc semper tecum nos facis esse graves.
141 Ergo precor, miserere tui, miserere tuorum,
142    Ne tecum pereant, teque tuosque juva.
143 Exponas, cur non quereris, vel quid tibi quaeris?
144    Et ne, quaeso, noce, sed facienda doce.»
145 His verbis claudit sermones lingua, vicemque
146    Venter ei reddens, incipit ista loqui:
147 «Audivi linguae strepitus, et eos sapienter
148    Sustinui, fratres, laedimur inde parum.
149 Lingua quidem membrum modicum, sed molle, citoque
150 Labitur et loquitur saepius absque modo,
151 Nam de scintilla magnum fovet et movet ignem,
152    In fornace sua fabricat inde dolos.
153 Inde nimis nostros agitat discordia cives,
154    Nam pacem turbat, et mihi tela jacit.
155 Me dominum, fratres, vobis ostendit et hostem,
156    Sed scio, quod vobis servio, vosque colo.
157 Cum nos de massa rerum natura vocavit,
158    Et nobis formam materiamque dedit,
159 Corpore compegit uno, conjunxit amico
160    Foedere, nos semper jungat ut unus amor,
161 Omnia praecepit fieri communia nobis
162    Omnibus, ut proprium nullus habere velit.
163 Omnibus officia distinxit: neque ministrum
164    Constituit vobis, et dedit esse cocum.
165 Inde puro vobis escas, alimenta ministro,
166    Vitam conservo, pauca reservo mihi.
167 Quod datis accipio, susceptum decoquo, coctum
168    Distribuo vobis, fercula quaeque gero.
169 Si vos ingeritis, ego digero: quod nocet, illud
170    Egero: quod prodest, hocce cuique gero
171 Pauper sum servus, nil possum ponere vobis,
172    Si nil confertis: nam mea byrsa vacat.
173 Nec nimium curo, nec ego minimum mihi quaero.
174    In medio positus opto tenere modum.
175 A nimio veniunt fastidia, crimina, morbus,
176    Crapula, luxuriae fax, laterisque dolor.
177 A minimo veniunt infestae mortis imago,
178    Frons tristis, facies pallida, laxa cutis.
179 A medio veniunt mens semper sobria, corpus
180 Robustum, felix vita, serena quies.
181 Ergo sibi caveat dives, ne devoret ultra
182    Quam satis et pauper curat habere parum.
183 Et vos, si sapitis, servate modum mihi dando,
184    Dispensator ero pro ratione dati.
185 Saepe mihi dabitis, quia vultis saepe cibari:
186    Namque per hoc vobis vita salusque datur
187 Surgite, ne mortis inducat inertia somnum:
188    Somno desidiae judico saepe mori.
189 Turpiter occumbit, quem torpor vulnerat. Ergo
190    Surgite, mors properat: sentio, vita fugit.»
191 Ventris ad has voces, membrorum turba resumit
192    Vires, et rediens induit arma vigor.
193 Surgunt, officiis insistunt, debita solvunt,
194 Invigilant operi singula membra suo.
195 Quos socios vitae fecit natura, laboris
196    Atque oneris socios mutua cura facit.
197 Sic litem sepelit laeto concordia fine,
198    Hic quoque vult finem carmen habere suum.
Ioannes Saresberiensis HOME



>>> Ioannes Saresberiensis, De Septem, Prologus epistularis in libellum «De septem septenis,» editum a Ioanne Saresberiensi.
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > De Membris