Hieronymus, ad Laodicianos, Caput 1
1 | Paulus apostolus non ab hominibus neque per hominem sed per Iesum Christum, fratribus qui sunt Laodiciae. |
2 | gratia vobis et pax a Deo Patre et Domino Iesu Christo. |
3 | gratias ago Christo per omnem orationem meam, quod permanentes estis in eo et perseverantes in operibus eius, promissum expectantes in diem iudicii. |
4 | neque destituant vos quorundam vaniloquia insinuantium, ut vos evertant a veritate evangelii quod a me praedicatur. |
5 | et nunc faciet Deus, ut qui sunt ex me ad profectum veritatis evangelii deservientes et facientes benignitatem operum quae salutis vitae aeternae |
6 | et nunc palam sunt vincula mea quae patior in Christo; quibus laetor et gaudeo. |
7 | et hoc mihi est ad salutem perpetuam; quod ipsum factum orationibus vestris et administrantem Spiritum Sanctum, sive per vitam sive per mortem. |
8 | est enim mihi vere vita in Christo et mori gaudium. |
9 | et in ipsum in vobis faciet misericordiam suam, ut eandem dilectionem habeatis et sitis unianimes. |
10 | ergo, dilectissimi, ut audistis praesentia mei, ita retinete et facite in timore Dei, et erit vobis vita in aeternum; |
11 | est enim Deus qui operatur in vos. |
12 | et facite sine retractu quaecumque facitis. |
13 | et quod est, dilectissimi, gaudete in Christo. et praecavete sordidos in lucro. |
14 | omnes sint petitiones vestrae palam apud Deum. et estote firmi in sensu Christi. |
15 | et quae integra et vera et pudica et iusta et amabilia facite. |
16 | et quae audistis et accepistis, in corde retinete, et erit vobis pax. |
17 | salutate omnes fratres in osculo sancto. |
18 | salutant vos sancti. |
19 | gratia Domini Iesu cum spiritu vestro. |
20 | et facite legi Colosensium vobis. |