Hieronymus, Apocalypsis, Caput 22
1 | et ostendit mihi fluvium aquae vitae splendidum tamquam cristallum procedentem de sede Dei et agni |
2 | in medio plateae eius et ex utraque parte fluminis lignum vitae adferens fructus duodecim per menses singula reddentia fructum suum et folia ligni ad sanitatem gentium |
3 | et omne maledictum non erit amplius et sedes Dei et agni in illa erunt et servi eius servient illi |
4 | et videbunt faciem eius et nomen eius in frontibus eorum |
5 | et nox ultra non erit et non egebunt lumine lucernae neque lumine solis quoniam Dominus Deus inluminat illos et regnabunt in saecula saeculorum |
6 | et dixit mihi haec verba fidelissima et vera sunt et Dominus Deus spirituum prophetarum misit angelum suum ostendere servis suis quae oportet fieri cito |
7 | et ecce venio velociter beatus qui custodit verba prophetiae libri huius |
8 | et ego Iohannes qui audivi et vidi haec et postquam audissem et vidissem cecidi ut adorarem ante pedes angeli qui mihi haec ostendebat |
9 | et dicit mihi vide ne feceris conservus tuus sum et fratrum tuorum prophetarum et eorum qui servant verba libri huius Deum adora |
10 | et dicit mihi ne signaveris verba prophetiae libri huius tempus enim prope est |
11 | qui nocet noceat adhuc et qui in sordibus est sordescat adhuc et iustus iustitiam faciat adhuc et sanctus sanctificetur adhuc |
12 | ecce venio cito et merces mea mecum est reddere unicuique secundum opera sua |
13 | ego Alpha et Omega primus et novissimus principium et finis |
14 | beati qui lavant stolas suas ut sit potestas eorum in ligno vitae et portis intrent in civitatem |
15 | foris canes et venefici et inpudici et homicidae et idolis servientes et omnis qui amat et facit mendacium |
16 | ego Iesus misi angelum meum testificari vobis haec in ecclesiis ego sum radix et genus David stella splendida et matutina |
17 | et Spiritus et sponsa dicunt veni et qui audit dicat veni et qui sitit veniat qui vult accipiat aquam vitae gratis |
18 | contestor ego omni audienti verba prophetiae libri huius si quis adposuerit ad haec adponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto |
19 | et si quis deminuerit de verbis libri prophetiae huius auferet Deus partem eius de ligno vitae et de civitate sancta et de his quae scripta sunt in libro isto |
20 | dicit qui testimonium perhibet istorum etiam venio cito amen veni Domine Iesu |
21 | gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus |