Hieronymus, Iudae, Caput 1
1 | Iudas Iesu Christi servus frater autem Iacobi his qui in Deo Patre dilectis et Iesu Christo conservatis vocatis |
2 | misericordia vobis et pax et caritas adimpleatur |
3 | carissimi omnem sollicitudinem faciens scribendi vobis de communi vestra salute necesse habui scribere vobis deprecans supercertari semel traditae sanctis fidei |
4 | subintroierunt enim quidam homines qui olim praescripti sunt in hoc iudicium impii Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam et solum Dominatorem et Dominum nostrum Iesum Christum negantes |
5 | commonere autem vos volo scientes semel omnia quoniam Iesus populum de terra Aegypti salvans secundo eos qui non crediderunt perdidit |
6 | angelos vero qui non servaverunt suum principatum sed dereliquerunt suum domicilium in iudicium magni diei vinculis aeternis sub caligine reservavit |
7 | sicut Sodoma et Gomorra et finitimae civitates simili modo exfornicatae et abeuntes post carnem alteram factae sunt exemplum ignis aeterni poenam sustinentes |
8 | similiter et hii carnem quidem maculant dominationem autem spernunt maiestates autem blasphemant |
9 | cum Michahel archangelus cum diabolo disputans altercaretur de Mosi corpore non est ausus iudicium inferre blasphemiae sed dixit imperet tibi Dominus |
10 | hii autem quaecumque quidem ignorant blasphemant quaecumque autem naturaliter tamquam muta animalia norunt in his corrumpuntur |
11 | vae illis quia via Cain abierunt et errore Balaam mercede effusi sunt et contradictione Core perierunt |
12 | hii sunt in epulis suis maculae convivantes sine timore semet ipsos pascentes nubes sine aqua quae a ventis circumferuntur arbores autumnales infructuosae bis mortuae eradicatae |
13 | fluctus feri maris despumantes suas confusiones sidera errantia quibus procella tenebrarum in aeternum servata est |
14 | prophetavit autem et his septimus ab Adam Enoc dicens ecce venit Dominus in sanctis milibus suis |
15 | facere iudicium contra omnes et arguere omnes impios de omnibus operibus impietatis eorum quibus impie egerunt et de omnibus duris quae locuti sunt contra eum peccatores impii |
16 | hii sunt murmuratores querellosi secundum desideria sua ambulantes et os illorum loquitur superba mirantes personas quaestus causa |
17 | vos autem carissimi memores estote verborum quae praedicta sunt ab apostolis Domini nostri Iesu Christi |
18 | quia dicebant vobis quoniam in novissimo tempore venient inlusores secundum sua desideria ambulantes impietatum |
19 | hii sunt qui segregant animales Spiritum non habentes |
20 | vos autem carissimi superaedificantes vosmet ipsos sanctissimae vestrae fidei in Spiritu Sancto orantes |
21 | ipsos vos in dilectione Dei servate |
22 | et hos quidem arguite iudicatos |
23 | illos vero salvate de igne rapientes aliis autem miseremini in timore odientes et eam quae carnalis est maculatam tunicam |
24 | ei autem qui potest vos conservare sine peccato et constituere ante conspectum gloriae suae inmaculatos in exultatione |
25 | soli Deo salvatori nostro per Iesum Christum Dominum nostrum gloria magnificentia imperium et potestas ante omne saeculum et nunc et in omnia saecula amen |