Hieronymus, Iacobi, Caput 2
1 | fratres mei nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Iesu Christi gloriae |
2 | etenim si introierit in conventu vestro vir aureum anulum habens in veste candida introierit autem et pauper in sordido habitu |
3 | et intendatis in eum qui indutus est veste praeclara et dixeritis tu sede hic bene pauperi autem dicatis tu sta illic aut sede sub scabillo pedum meorum |
4 | nonne iudicatis apud vosmet ipsos et facti estis iudices cogitationum iniquarum |
5 | audite fratres mei dilectissimi nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo divites in fide et heredes regni quod repromisit Deus diligentibus se |
6 | vos autem exhonorastis pauperem nonne divites per potentiam opprimunt vos et ipsi trahunt vos ad iudicia |
7 | nonne ipsi blasphemant bonum nomen quod invocatum est super vos |
8 | si tamen legem perficitis regalem secundum scripturas diliges proximum tuum sicut te ipsum bene facitis |
9 | si autem personas accipitis peccatum operamini redarguti a lege quasi transgressores |
10 | quicumque autem totam legem servaverit offendat autem in uno factus est omnium reus |
11 | qui enim dixit non moechaberis dixit et non occides quod si non moechaberis occides autem factus es transgressor legis |
12 | sic loquimini et sic facite sicut per legem libertatis incipientes iudicari |
13 | iudicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam superexultat autem misericordia iudicio |
14 | quid proderit fratres mei si fidem quis dicat se habere opera autem non habeat numquid poterit fides salvare eum |
15 | si autem frater aut soror nudi sunt et indigent victu cotidiano |
16 | dicat autem aliquis de vobis illis ite in pace calefacimini et saturamini non dederitis autem eis quae necessaria sunt corporis quid proderit |
17 | sic et fides si non habeat opera mortua est in semet ipsam |
18 | sed dicet quis tu fidem habes et ego opera habeo ostende mihi fidem tuam sine operibus et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam |
19 | tu credis quoniam unus est Deus bene facis et daemones credunt et contremescunt |
20 | vis autem scire o homo inanis quoniam fides sine operibus otiosa est |
21 | Abraham pater noster nonne ex operibus iustificatus est offerens Isaac filium suum super altare |
22 | vides quoniam fides cooperabatur operibus illius et ex operibus fides consummata est |
23 | et suppleta est scriptura dicens credidit Abraham Deo et reputatum est illi ad iustitiam et amicus Dei appellatus est |
24 | videtis quoniam ex operibus iustificatur homo et non ex fide tantum |
25 | similiter autem et Raab meretrix nonne ex operibus iustificata est suscipiens nuntios et alia via eiciens |
26 | sicut enim corpus sine spiritu emortuum est ita et fides sine operibus mortua est |