Hieronymus, ad Hebraeos, Caput 6
1 | quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem ad perfectionem feramur non rursum iacientes fundamentum paenitentiae ab operibus mortuis et fidei ad Deum |
2 | baptismatum doctrinae inpositionis quoque manuum ac resurrectionis mortuorum et iudicii aeterni |
3 | et hoc faciemus siquidem permiserit Deus |
4 | inpossibile est enim eos qui semel sunt inluminati gustaverunt etiam donum caeleste et participes sunt facti Spiritus Sancti |
5 | gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum virtutesque saeculi venturi |
6 | et prolapsi sunt renovari rursus ad paenitentiam rursum crucifigentes sibimet ipsis Filium Dei et ostentui habentes |
7 | terra enim saepe venientem super se bibens imbrem et generans herbam oportunam illis a quibus colitur accipit benedictionem a Deo |
8 | proferens autem spinas ac tribulos reproba est et maledicto proxima cuius consummatio in conbustionem |
9 | confidimus autem de vobis dilectissimi meliora et viciniora saluti tametsi ita loquimur |
10 | non enim iniustus Deus ut obliviscatur operis vestri et dilectionis quam ostendistis in nomine ipsius qui ministrastis sanctis et ministratis |
11 | cupimus autem unumquemque vestrum eandem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem |
12 | ut non segnes efficiamini verum imitatores eorum qui fide et patientia hereditabunt promissiones |
13 | Abrahae namque promittens Deus quoniam neminem habuit per quem iuraret maiorem iuravit per semet ipsum |
14 | dicens nisi benedicens benedicam te et multiplicans multiplicabo te |
15 | et sic longanimiter ferens adeptus est repromissionem |
16 | homines enim per maiorem sui iurant et omnis controversiae eorum finis ad confirmationem est iuramentum |
17 | in quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis heredibus inmobilitatem consilii sui interposuit iusiurandum |
18 | ut per duas res inmobiles quibus inpossibile est mentiri Deum fortissimum solacium habeamus qui confugimus ad tenendam propositam spem |
19 | quam sicut anchoram habemus animae tutam ac firmam et incedentem usque in interiora velaminis |
20 | ubi praecursor pro nobis introiit Iesus secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in aeternum |