Hieronymus, ad Hebraeos, Caput 4
1 | timeamus ergo ne forte relicta pollicitatione introeundi in requiem eius existimetur aliqui ex vobis deesse |
2 | etenim et nobis nuntiatum est quemadmodum et illis sed non profuit illis sermo auditus non admixtis fidei ex his quae audierunt |
3 | ingrediemur enim in requiem qui credidimus quemadmodum dixit sicut iuravi in ira mea si introibunt in requiem meam et quidem operibus ab institutione mundi factis |
4 | dixit enim quodam loco de die septima sic et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis |
5 | et in isto rursum si introibunt in requiem meam |
6 | quoniam ergo superest quosdam introire in illam et hii quibus prioribus adnuntiatum est non introierunt propter incredulitatem |
7 | iterum terminat diem quendam hodie in David dicendo post tantum temporis sicut supra dictum est hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra |
8 | nam si eis Iesus requiem praestitisset numquam de alio loqueretur posthac die |
9 | itaque relinquitur sabbatismus populo Dei |
10 | qui enim ingressus est in requiem eius etiam ipse requievit ab operibus suis sicut a suis Deus |
11 | festinemus ergo ingredi in illam requiem ut ne in id ipsum quis incidat incredulitatis exemplum |
12 | vivus est enim Dei sermo et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus conpagum quoque et medullarum et discretor cogitationum et intentionum cordis |
13 | et non est ulla creatura invisibilis in conspectu eius omnia autem nuda et aperta sunt oculis eius ad quem nobis sermo |
14 | habentes ergo pontificem magnum qui penetraverit caelos Iesum Filium Dei teneamus confessionem |
15 | non enim habemus pontificem qui non possit conpati infirmitatibus nostris temptatum autem per omnia pro similitudine absque peccato |
16 | adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae ut misericordiam consequamur et gratiam inveniamus in auxilio oportuno |