monumenta.ch > Hieronymus > 2
Hieronymus, ad Timotheum II, 1 <<<     >>> 3

Hieronymus, ad Timotheum II, Caput 2

1 tu ergo fili mi confortare in gratia quae est in Christo Iesu
2 et quae audisti a me per multos testes haec commenda fidelibus hominibus qui idonei erunt et alios docere
3 labora sicut bonus miles Christi Iesu
4 nemo militans inplicat se negotiis saecularibus ut ei placeat cui se probavit
5 nam et qui certat in agone non coronatur nisi legitime certaverit
6 laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere
7 intellege quae dico dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum
8 memor esto Iesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David secundum evangelium meum
9 in quo laboro usque ad vincula quasi male operans sed verbum Dei non est alligatum
10 ideo omnia sustineo propter electos ut et ipsi salutem consequantur quae est in Christo Iesu cum gloria caelesti
11 fidelis sermo nam si conmortui sumus et convivemus
12 si sustinemus et conregnabimus si negabimus et ille negabit nos
13 si non credimus ille fidelis manet negare se ipsum non potest
14 haec commone testificans coram Domino noli verbis contendere in nihil utile ad subversionem audientium
15 sollicite cura te ipsum probabilem exhibere Deo operarium inconfusibilem recte tractantem verbum veritatis
16 profana autem inaniloquia devita multum enim proficient ad impietatem
17 et sermo eorum ut cancer serpit ex quibus est Hymeneus et Philetus
18 qui a veritate exciderunt dicentes resurrectionem iam factam et subvertunt quorundam fidem
19 sed firmum fundamentum Dei stetit habens signaculum hoc cognovit Dominus qui sunt eius et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini
20 in magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea sed et lignea et fictilia et quaedam quidem in honorem quaedam autem in contumeliam
21 si quis ergo emundaverit se ab istis erit vas in honorem sanctificatum et utile Domino ad omne opus bonum paratum
22 iuvenilia autem desideria fuge sectare vero iustitiam fidem caritatem pacem cum his qui invocant Dominum de corde puro
23 stultas autem et sine disciplina quaestiones devita sciens quia generant lites
24 servum autem Domini non oportet litigare sed mansuetum esse ad omnes docibilem patientem
25 cum modestia corripientem eos qui resistunt nequando det illis Deus paenitentiam ad cognoscendam veritatem
26 et resipiscant a diaboli laqueis a quo capti tenentur ad ipsius voluntatem
Hieronymus HOME

bnf107.831 csg68.367 csg75.832 slu145.194 uwb12.59 uwb69.102

Hieronymus, ad Timotheum II, 1 <<<     >>> 3
monumenta.ch > Hieronymus > 2

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik