Hieronymus, ad Timotheum II, Caput 1
1 | Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei secundum promissionem vitae quae est in Christo Iesu |
2 | Timotheo carissimo filio gratia misericordia pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro |
3 | gratias ago Deo cui servio a progenitoribus in conscientia pura quam sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis nocte ac die |
4 | desiderans te videre memor lacrimarum tuarum ut gaudio implear |
5 | recordationem accipiens eius fidei quae est in te non ficta quae et habitavit primum in avia tua Loide et matre tua Eunice certus sum autem quod et in te |
6 | propter quam causam admoneo te ut resuscites gratiam Dei quae est in te per inpositionem manuum mearum |
7 | non enim dedit nobis Deus spiritum timoris sed virtutis et dilectionis et sobrietatis |
8 | noli itaque erubescere testimonium Domini nostri neque me vinctum eius sed conlabora evangelio secundum virtutem Dei |
9 | qui nos liberavit et vocavit vocatione sancta non secundum opera nostra sed secundum propositum suum et gratiam quae data est nobis in Christo Iesu ante tempora saecularia |
10 | manifestata est autem nunc per inluminationem salvatoris nostri Iesu Christi qui destruxit quidem mortem inluminavit autem vitam et incorruptionem per evangelium |
11 | in quo positus sum ego praedicator et apostolus et magister gentium |
12 | ob quam causam etiam haec patior sed non confundor scio enim cui credidi et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem |
13 | formam habe sanorum verborum quae a me audisti in fide et dilectione in Christo Iesu |
14 | bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum qui habitat in nobis |
15 | scis hoc quod aversi sunt a me omnes qui in Asia sunt ex quibus est Phygelus et Hermogenes |
16 | det misericordiam Dominus Onesifori domui quia saepe me refrigeravit et catenam meam non erubuit |
17 | sed cum Romam venisset sollicite me quaesivit et invenit |
18 | det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die et quanta Ephesi ministravit melius tu nosti |