Hieronymus, ad Timotheum I, Caput 4
1 | Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide adtendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum |
2 | in hypocrisi loquentium mendacium et cauteriatam habentium suam conscientiam |
3 | prohibentium nubere abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his qui cognoverunt veritatem |
4 | quia omnis creatura Dei bona et nihil reiciendum quod cum gratiarum actione percipitur |
5 | sanctificatur enim per verbum Dei et orationem |
6 | haec proponens fratribus bonus eris minister Christi Iesu enutritus verbis fidei et bonae doctrinae quam adsecutus es |
7 | ineptas autem et aniles fabulas devita exerce te ipsum ad pietatem |
8 | nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est pietas autem ad omnia utilis est promissionem habens vitae quae nunc est et futurae |
9 | fidelis sermo et omni acceptione dignus |
10 | in hoc enim laboramus et maledicimur quia speravimus in Deum vivum qui est salvator omnium hominum maxime fidelium |
11 | praecipe haec et doce |
12 | nemo adulescentiam tuam contemnat sed exemplum esto fidelium in verbo in conversatione in caritate in fide in castitate |
13 | dum venio adtende lectioni exhortationi doctrinae |
14 | noli neglegere gratiam quae in te est quae data est tibi per prophetiam cum inpositione manuum presbyterii |
15 | haec meditare in his esto ut profectus tuus manifestus sit omnibus |
16 | adtende tibi et doctrinae insta in illis hoc enim faciens et te ipsum salvum facies et qui te audiunt |