Hieronymus, ad Thessalonicenses II, Caput 3
1 | de cetero fratres orate pro nobis ut sermo Domini currat et clarificetur sicut et apud vos |
2 | et ut liberemur ab inportunis et malis hominibus non enim omnium est fides |
3 | fidelis autem Dominus est qui confirmabit vos et custodiet a malo |
4 | confidimus autem de vobis in Domino quoniam quae praecipimus et facitis et facietis |
5 | Dominus autem dirigat corda vestra in caritate Dei et patientia Christi |
6 | denuntiamus autem vobis fratres in nomine Domini nostri Iesu Christi ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis |
7 | ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos quoniam non inquieti fuimus inter vos |
8 | neque gratis panem manducavimus ab aliquo sed in labore et fatigatione nocte et die operantes ne quem vestrum gravaremus |
9 | non quasi non habuerimus potestatem sed ut nosmet ipsos formam daremus vobis ad imitandum nos |
10 | nam et cum essemus apud vos hoc denuntiabamus vobis quoniam si quis non vult operari nec manducet |
11 | audimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete nihil operantes sed curiose agentes |
12 | his autem qui eiusmodi sunt denuntiamus et obsecramus in Domino Iesu Christo ut cum silentio operantes suum panem manducent |
13 | vos autem fratres nolite deficere benefacientes |
14 | quod si quis non oboedit verbo nostro per epistulam hunc notate et non commisceamini cum illo ut confundatur |
15 | et nolite quasi inimicum existimare sed corripite ut fratrem |
16 | ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco Dominus cum omnibus vobis |
17 | salutatio mea manu Pauli quod est signum in omni epistula ita scribo |
18 | gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus vobis amen |