Hieronymus, ad Thessalonicenses I, Caput 4
1 | de cetero ergo fratres rogamus vos et obsecramus in Domino Iesu ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo vos oporteat ambulare et placere Deo sicut et ambulatis ut abundetis magis |
2 | scitis enim quae praecepta dederimus vobis per Dominum Iesum |
3 | haec est enim voluntas Dei sanctificatio vestra |
4 | ut abstineatis vos a fornicatione ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore |
5 | non in passione desiderii sicut et gentes quae ignorant Deum |
6 | ut ne quis supergrediatur neque circumveniat in negotio fratrem suum quoniam vindex est Dominus de his omnibus sicut et praediximus vobis et testificati sumus |
7 | non enim vocavit nos Deus in inmunditia sed in sanctificatione |
8 | itaque qui spernit non hominem spernit sed Deum qui etiam dedit Spiritum suum Sanctum in vobis |
9 | de caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem |
10 | etenim facitis illud in omnes fratres in universa Macedonia rogamus autem vos fratres ut abundetis magis |
11 | et operam detis ut quieti sitis et ut vestrum negotium agatis et operemini manibus vestris sicut praecepimus vobis |
12 | et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt et nullius aliquid desideretis |
13 | nolumus autem vos ignorare fratres de dormientibus ut non contristemini sicut et ceteri qui spem non habent |
14 | si enim credimus quod Iesus mortuus est et resurrexit ita et Deus eos qui dormierunt per Iesum adducet cum eo |
15 | hoc enim vobis dicimus in verbo Domini quia nos qui vivimus qui residui sumus in adventum Domini non praeveniemus eos qui dormierunt |
16 | quoniam ipse Dominus in iussu et in voce archangeli et in tuba Dei descendet de caelo et mortui qui in Christo sunt resurgent primi |
17 | deinde nos qui vivimus qui relinquimur simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Domino in aera et sic semper cum Domino erimus |
18 | itaque consolamini invicem in verbis istis |