Hieronymus, ad Thessalonicenses I, Caput 3
1 | propter quod non sustinentes amplius placuit nobis remanere Athenis solis |
2 | et misimus Timotheum fratrem nostrum et ministrum Dei in evangelio Christi ad confirmandos vos et exhortandos pro fide vestra |
3 | ut nemo moveatur in tribulationibus istis ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus |
4 | nam et cum apud vos essemus praedicebamus vobis passuros nos tribulationes sicut et factum est et scitis |
5 | propterea et ego amplius non sustinens misi ad cognoscendam fidem vestram ne forte temptaverit vos is qui temptat et inanis fiat labor noster |
6 | nunc autem veniente Timotheo ad nos a vobis et adnuntiante nobis fidem et caritatem vestram et quia memoriam nostri habetis bonam semper desiderantes nos videre sicut nos quoque vos |
7 | ideo consolati sumus fratres in vobis in omni necessitate et tribulatione nostra per vestram fidem |
8 | quoniam nunc vivimus si vos statis in Domino |
9 | quam enim gratiarum actionem possumus Deo retribuere pro vobis in omni gaudio quo gaudemus propter vos ante Deum nostrum |
10 | nocte et die abundantius orantes ut videamus faciem vestram et conpleamus ea quae desunt fidei vestrae |
11 | ipse autem Deus et Pater noster et Dominus Iesus dirigat viam nostram ad vos |
12 | vos autem Dominus multiplicet et abundare faciat caritatem in invicem et in omnes quemadmodum et nos in vobis |
13 | ad confirmanda corda vestra sine querella in sanctitate ante Deum et Patrem nostrum in adventu Domini nostri Iesu cum omnibus sanctis eius amen |