1 | estote ergo imitatores Dei sicut filii carissimi |
2 | et ambulate in dilectione sicut et Christus dilexit nos et tradidit se ipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis |
3 | fornicatio autem et omnis inmunditia aut avaritia nec nominetur in vobis sicut decet sanctos |
4 | aut turpitudo aut stultiloquium aut scurrilitas quae ad rem non pertinent sed magis gratiarum actio |
5 | hoc enim scitote intellegentes quod omnis fornicator aut inmundus aut avarus quod est idolorum servitus non habet hereditatem in regno Christi et Dei |
6 | nemo vos seducat inanibus verbis propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae |
7 | nolite ergo effici participes eorum |
8 | eratis enim aliquando tenebrae nunc autem lux in Domino ut filii lucis ambulate |
9 | fructus enim lucis est in omni bonitate et iustitia et veritate |
10 | probantes quid sit beneplacitum Deo |
11 | et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum magis autem et redarguite |
12 | quae enim in occulto fiunt ab ipsis turpe est et dicere |
13 | omnia autem quae arguuntur a lumine manifestantur omne enim quod manifestatur lumen est |
14 | propter quod dicit surge qui dormis et exsurge a mortuis et inluminabit tibi Christus |
15 | videte itaque fratres quomodo caute ambuletis non quasi insipientes sed ut sapientes |
16 | redimentes tempus quoniam dies mali sunt |
17 | propterea nolite fieri inprudentes sed intellegentes quae sit voluntas Domini |
18 | et nolite inebriari vino in quo est luxuria sed implemini Spiritu |
19 | loquentes vobismet ipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino |
20 | gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri |
21 | subiecti invicem in timore Christi |
22 | mulieres viris suis subditae sint sicut Domino |
23 | quoniam vir caput est mulieris sicut Christus caput est ecclesiae ipse salvator corporis |
24 | sed ut ecclesia subiecta est Christo ita et mulieres viris suis in omnibus |
25 | viri diligite uxores sicut et Christus dilexit ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea |
26 | ut illam sanctificaret mundans lavacro aquae in verbo |
27 | ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi sed ut sit sancta et inmaculata |
28 | ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua qui suam uxorem diligit se ipsum diligit |
29 | nemo enim umquam carnem suam odio habuit sed nutrit et fovet eam sicut et Christus ecclesiam |
30 | quia membra sumus corporis eius de carne eius et de ossibus eius |
31 | propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una |
32 | sacramentum hoc magnum est ego autem dico in Christo et in ecclesia |
33 | verumtamen et vos singuli unusquisque suam uxorem sicut se ipsum diligat uxor autem ut timeat virum |