Hieronymus, ad Ephesios, Caput 4
1 | obsecro itaque vos ego vinctus in Domino ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis |
2 | cum omni humilitate et mansuetudine cum patientia subportantes invicem in caritate |
3 | solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis |
4 | unum corpus et unus spiritus sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae |
5 | unus Dominus una fides unum baptisma |
6 | unus Deus et Pater omnium qui super omnes et per omnia et in omnibus nobis |
7 | unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi |
8 | propter quod dicit ascendens in altum captivam duxit captivitatem dedit dona hominibus |
9 | quod autem ascendit quid est nisi quia et descendit primum in inferiores partes terrae |
10 | qui descendit ipse est et qui ascendit super omnes caelos ut impleret omnia |
11 | et ipse dedit quosdam quidem apostolos quosdam autem prophetas alios vero evangelistas alios autem pastores et doctores |
12 | ad consummationem sanctorum in opus ministerii in aedificationem corporis Christi |
13 | donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei in virum perfectum in mensuram aetatis plenitudinis Christi |
14 | ut iam non simus parvuli fluctuantes et circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum in astutia ad circumventionem erroris |
15 | veritatem autem facientes in caritate crescamus in illo per omnia qui est caput Christus |
16 | ex quo totum corpus conpactum et conexum per omnem iuncturam subministrationis secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate |
17 | hoc igitur dico et testificor in Domino ut iam non ambuletis sicut gentes ambulant in vanitate sensus sui |
18 | tenebris obscuratum habentes intellectum alienati a vita Dei per ignorantiam quae est in illis propter caecitatem cordis ipsorum |
19 | qui desperantes semet ipsos tradiderunt inpudicitiae in operationem inmunditiae omnis in avaritia |
20 | vos autem non ita didicistis Christum |
21 | si tamen illum audistis et in ipso edocti estis sicut est veritas in Iesu |
22 | deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem qui corrumpitur secundum desideria erroris |
23 | renovamini autem spiritu mentis vestrae |
24 | et induite novum hominem qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis |
25 | propter quod deponentes mendacium loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo quoniam sumus invicem membra |
26 | irascimini et nolite peccare sol non occidat super iracundiam vestram |
27 | nolite locum dare diabolo |
28 | qui furabatur iam non furetur magis autem laboret operando manibus quod bonum est ut habeat unde tribuat necessitatem patienti |
29 | omnis sermo malus ex ore vestro non procedat sed si quis bonus ad aedificationem oportunitatis ut det gratiam audientibus |
30 | et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei in quo signati estis in die redemptionis |
31 | omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia |
32 | estote autem invicem benigni misericordes donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit nobis |