Hieronymus, ad Ephesios, Caput 3
1 | huius rei gratia ego Paulus vinctus Christi Iesu pro vobis gentibus |
2 | si tamen audistis dispensationem gratiae Dei quae data est mihi in vobis |
3 | quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum sicut supra scripsi in brevi |
4 | prout potestis legentes intellegere prudentiam meam in mysterio Christi |
5 | quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis in Spiritu |
6 | esse gentes coheredes et concorporales et conparticipes promissionis in Christo Iesu per evangelium |
7 | cuius factus sum minister secundum donum gratiae Dei quae data est mihi secundum operationem virtutis eius |
8 | mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec in gentibus evangelizare ininvestigabiles divitias Christi |
9 | et inluminare omnes quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo qui omnia creavit |
10 | ut innotescat principibus et potestatibus in caelestibus per ecclesiam multiformis sapientia Dei |
11 | secundum praefinitionem saeculorum quam fecit in Christo Iesu Domino nostro |
12 | in quo habemus fiduciam et accessum in confidentia per fidem eius |
13 | propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis quae est gloria vestra |
14 | huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu Christi |
15 | ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur |
16 | ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per Spiritum eius in interiore homine |
17 | habitare Christum per fidem in cordibus vestris in caritate radicati et fundati |
18 | ut possitis conprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo et longitudo et sublimitas et profundum |
19 | scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi ut impleamini in omnem plenitudinem Dei |
20 | ei autem qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intellegimus secundum virtutem quae operatur in nobis |
21 | ipsi gloria in ecclesia et in Christo Iesu in omnes generationes saeculi saeculorum amen |