Hieronymus, ad Ephesios, Caput 2
1 | et vos cum essetis mortui delictis et peccatis vestris |
2 | in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius secundum principem potestatis aeris huius spiritus qui nunc operatur in filios diffidentiae |
3 | in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostrae facientes voluntates carnis et cogitationum et eramus natura filii irae sicut et ceteri |
4 | Deus autem qui dives est in misericordia propter nimiam caritatem suam qua dilexit nos |
5 | et cum essemus mortui peccatis convivificavit nos Christo gratia estis salvati |
6 | et conresuscitavit et consedere fecit in caelestibus in Christo Iesu |
7 | ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae in bonitate super nos in Christo Iesu |
8 | gratia enim estis salvati per fidem et hoc non ex vobis Dei enim donum est |
9 | non ex operibus ut ne quis glorietur |
10 | ipsius enim sumus factura creati in Christo Iesu in operibus bonis quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus |
11 | propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne qui dicimini praeputium ab ea quae dicitur circumcisio in carne manufacta |
12 | quia eratis illo in tempore sine Christo alienati a conversatione Israhel et hospites testamentorum promissionis spem non habentes et sine Deo in mundo |
13 | nunc autem in Christo Iesu vos qui aliquando eratis longe facti estis prope in sanguine Christi |
14 | ipse est enim pax nostra qui fecit utraque unum et medium parietem maceriae solvens inimicitiam in carne sua |
15 | legem mandatorum decretis evacuans ut duos condat in semet ipsum in unum novum hominem faciens pacem |
16 | et reconciliet ambos in uno corpore Deo per crucem interficiens inimicitiam in semet ipso |
17 | et veniens evangelizavit pacem vobis qui longe fuistis et pacem his qui prope |
18 | quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem |
19 | ergo iam non estis hospites et advenae sed estis cives sanctorum et domestici Dei |
20 | superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum ipso summo angulari lapide Christo Iesu |
21 | in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino |
22 | in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in Spiritu |