Hieronymus, ad Galatas, Caput 4
1 | dico autem quanto tempore heres parvulus est nihil differt servo cum sit dominus omnium |
2 | sed sub tutoribus est et actoribus usque ad praefinitum tempus a patre |
3 | ita et nos cum essemus parvuli sub elementis mundi eramus servientes |
4 | at ubi venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum factum ex muliere factum sub lege |
5 | ut eos qui sub lege erant redimeret ut adoptionem filiorum reciperemus |
6 | quoniam autem estis filii misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem Abba Pater |
7 | itaque iam non es servus sed filius quod si filius et heres per Deum |
8 | sed tunc quidem ignorantes Deum his qui natura non sunt dii serviebatis |
9 | nunc autem cum cognoveritis Deum immo cogniti sitis a Deo quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa quibus denuo servire vultis |
10 | dies observatis et menses et tempora et annos |
11 | timeo vos ne forte sine causa laboraverim in vobis |
12 | estote sicut et ego quia et ego sicut vos fratres obsecro vos nihil me laesistis |
13 | scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis iam pridem |
14 | et temptationem vestram in carne mea non sprevistis neque respuistis sed sicut angelum Dei excepistis me sicut Christum Iesum |
15 | ubi est ergo beatitudo vestra testimonium enim perhibeo vobis quia si fieri posset oculos vestros eruissetis et dedissetis mihi |
16 | ergo inimicus vobis factus sum verum dicens vobis |
17 | aemulantur vos non bene sed excludere vos volunt ut illos aemulemini |
18 | bonum autem aemulamini in bono semper et non tantum cum praesens sum apud vos |
19 | filioli mei quos iterum parturio donec formetur Christus in vobis |
20 | vellem autem esse apud vos modo et mutare vocem meam quoniam confundor in vobis |
21 | dicite mihi qui sub lege vultis esse legem non legistis |
22 | scriptum est enim quoniam Abraham duos filios habuit unum de ancilla et unum de libera |
23 | sed qui de ancilla secundum carnem natus est qui autem de libera per repromissionem |
24 | quae sunt per allegoriam dicta haec enim sunt duo testamenta unum quidem a monte Sina in servitutem generans quae est Agar |
25 | Sina enim mons est in Arabia qui coniunctus est ei quae nunc est Hierusalem et servit cum filiis eius |
26 | illa autem quae sursum est Hierusalem libera est quae est mater nostra |
27 | scriptum est enim laetare sterilis quae non paris erumpe et exclama quae non parturis quia multi filii desertae magis quam eius quae habet virum |
28 | nos autem fratres secundum Isaac promissionis filii sumus |
29 | sed quomodo tunc qui secundum carnem natus fuerat persequebatur eum qui secundum spiritum ita et nunc |
30 | sed quid dicit scriptura eice ancillam et filium eius non enim heres erit filius ancillae cum filio liberae |
31 | itaque fratres non sumus ancillae filii sed liberae qua libertate nos Christus liberavit |