Hieronymus, ad Galatas, Caput 3
1 | o insensati Galatae quis vos fascinavit ante quorum oculos Iesus Christus proscriptus est crucifixus |
2 | hoc solum volo a vobis discere ex operibus legis Spiritum accepistis an ex auditu fidei |
3 | sic stulti estis cum Spiritu coeperitis nunc carne consummamini |
4 | tanta passi estis sine causa si tamen sine causa |
5 | qui ergo tribuit vobis Spiritum et operatur virtutes in vobis ex operibus legis an ex auditu fidei |
6 | sicut Abraham credidit Deo et reputatum est ei ad iustitiam |
7 | cognoscitis ergo quia qui ex fide sunt hii sunt filii Abrahae |
8 | providens autem scriptura quia ex fide iustificat gentes Deus praenuntiavit Abrahae quia benedicentur in te omnes gentes |
9 | igitur qui ex fide sunt benedicentur cum fideli Abraham |
10 | quicumque enim ex operibus legis sunt sub maledicto sunt scriptum est enim maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quae scripta sunt in libro legis ut faciat ea |
11 | quoniam autem in lege nemo iustificatur apud Deum manifestum est quia iustus ex fide vivit |
12 | lex autem non est ex fide sed qui fecerit ea vivet in illis |
13 | Christus nos redemit de maledicto legis factus pro nobis maledictum quia scriptum est maledictus omnis qui pendet in ligno |
14 | ut in gentibus benedictio Abrahae fieret in Christo Iesu ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem |
15 | fratres secundum hominem dico tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit aut superordinat |
16 | Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius non dicit et seminibus quasi in multis sed quasi in uno et semini tuo qui est Christus |
17 | hoc autem dico testamentum confirmatum a Deo quae post quadringentos et triginta annos facta est lex non irritam facit ad evacuandam promissionem |
18 | nam si ex lege hereditas iam non ex repromissione Abrahae autem per promissionem donavit Deus |
19 | quid igitur lex propter transgressiones posita est donec veniret semen cui promiserat ordinata per angelos in manu mediatoris |
20 | mediator autem unius non est Deus autem unus est |
21 | lex ergo adversus promissa Dei absit si enim data esset lex quae posset vivificare vere ex lege esset iustitia |
22 | sed conclusit scriptura omnia sub peccato ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus |
23 | prius autem quam veniret fides sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quae revelanda erat |
24 | itaque lex pedagogus noster fuit in Christo ut ex fide iustificemur |
25 | at ubi venit fides iam non sumus sub pedagogo |
26 | omnes enim filii Dei estis per fidem in Christo Iesu |
27 | quicumque enim in Christo baptizati estis Christum induistis |
28 | non est Iudaeus neque Graecus non est servus neque liber non est masculus neque femina omnes enim vos unum estis in Christo Iesu |
29 | si autem vos Christi ergo Abrahae semen estis secundum promissionem heredes |