Hieronymus, ad Galatas, Caput 1
1 | Paulus apostolus non ab hominibus neque per hominem sed per Iesum Christum et Deum Patrem qui suscitavit eum a mortuis |
2 | et qui mecum sunt omnes fratres ecclesiis Galatiae |
3 | gratia vobis et pax a Deo Patre et Domino nostro Iesu Christo |
4 | qui dedit semet ipsum pro peccatis nostris ut eriperet nos de praesenti saeculo nequam secundum voluntatem Dei et Patris nostri |
5 | cui est gloria in saecula saeculorum amen |
6 | miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud evangelium |
7 | quod non est aliud nisi sunt aliqui qui vos conturbant et volunt convertere evangelium Christi |
8 | sed licet nos aut angelus de caelo evangelizet vobis praeterquam quod evangelizavimus vobis anathema sit |
9 | sicut praediximus et nunc iterum dico si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis anathema sit |
10 | modo enim hominibus suadeo aut Deo aut quaero hominibus placere si adhuc hominibus placerem Christi servus non essem |
11 | notum enim vobis facio fratres evangelium quod evangelizatum est a me quia non est secundum hominem |
12 | neque enim ego ab homine accepi illud neque didici sed per revelationem Iesu Christi |
13 | audistis enim conversationem meam aliquando in iudaismo quoniam supra modum persequebar ecclesiam Dei et expugnabam illam |
14 | et proficiebam in iudaismo supra multos coetaneos in genere meo abundantius aemulator existens paternarum mearum traditionum |
15 | cum autem placuit ei qui me segregavit de utero matris meae et vocavit per gratiam suam |
16 | ut revelaret Filium suum in me ut evangelizarem illum in gentibus continuo non adquievi carni et sanguini |
17 | neque veni Hierosolyma ad antecessores meos apostolos sed abii in Arabiam et iterum reversus sum Damascum |
18 | deinde post annos tres veni Hierosolyma videre Petrum et mansi apud eum diebus quindecim |
19 | alium autem apostolorum vidi neminem nisi Iacobum fratrem Domini |
20 | quae autem scribo vobis ecce coram Deo quia non mentior |
21 | deinde veni in partes Syriae et Ciliciae |
22 | eram autem ignotus facie ecclesiis Iudaeae quae erant in Christo |
23 | tantum autem auditum habebant quoniam qui persequebatur nos aliquando nunc evangelizat fidem quam aliquando expugnabat |
24 | et in me clarificabant Deum |