Hieronymus, ad Corinthios II, Caput 10
1 | ipse autem ego Paulus obsecro vos per mansuetudinem et modestiam Christi qui in facie quidem humilis inter vos absens autem confido in vobis |
2 | rogo autem ne praesens audeam per eam confidentiam qua existimo audere in quosdam qui arbitrantur nos tamquam secundum carnem ambulemus |
3 | in carne enim ambulantes non secundum carnem militamus |
4 | nam arma militiae nostrae non carnalia sed potentia Deo ad destructionem munitionum consilia destruentes |
5 | et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi |
6 | et in promptu habentes ulcisci omnem inoboedientiam cum impleta fuerit vestra oboedientia |
7 | quae secundum faciem sunt videte si quis confidit sibi Christi se esse hoc cogitet iterum apud se quia sicut ipse Christi est ita et nos |
8 | nam et si amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra quam dedit Dominus in aedificationem et non in destructionem vestram non erubescam |
9 | ut autem non existimer tamquam terrere vos per epistulas |
10 | quoniam quidem epistulae inquiunt graves sunt et fortes praesentia autem corporis infirma et sermo contemptibilis |
11 | hoc cogitet qui eiusmodi est quia quales sumus verbo per epistulas absentes tales et praesentes in facto |
12 | non enim audemus inserere aut conparare nos quibusdam qui se ipsos commendant sed ipsi in nobis nosmet ipsos metientes et conparantes nosmet ipsos nobis |
13 | nos autem non in inmensum gloriabimur sed secundum mensuram regulae quam mensus est nobis Deus mensuram pertingendi usque ad vos |
14 | non enim quasi non pertingentes ad vos superextendimus nos usque ad vos enim pervenimus in evangelio Christi |
15 | non in inmensum gloriantes in alienis laboribus spem autem habentes crescentis fidei vestrae in vobis magnificari secundum regulam nostram in abundantiam |
16 | etiam in illa quae ultra vos sunt evangelizare non in aliena regula in his quae praeparata sunt gloriari |
17 | qui autem gloriatur in Domino glorietur |
18 | non enim qui se ipsum commendat ille probatus est sed quem Dominus commendat |