Hieronymus, ad Corinthios II, Caput 9
1 | nam de ministerio quod fit in sanctos ex abundanti est mihi scribere vobis |
2 | scio enim promptum animum vestrum pro quo de vobis glorior apud Macedonas quoniam Achaia parata est ab anno praeterito et vestra aemulatio provocavit plurimos |
3 | misi autem fratres ut ne quod gloriamur de vobis evacuetur in hac parte ut quemadmodum dixi parati sitis |
4 | ne cum venerint mecum Macedones et invenerint vos inparatos erubescamus nos ut non dicamus vos in hac substantia |
5 | necessarium ergo existimavi rogare fratres ut praeveniant ad vos et praeparent repromissam benedictionem hanc paratam esse sic quasi benedictionem non quasi avaritiam |
6 | hoc autem qui parce seminat parce et metet et qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metet |
7 | unusquisque prout destinavit corde suo non ex tristitia aut ex necessitate hilarem enim datorem diligit Deus |
8 | potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes abundetis in omne opus bonum |
9 | sicut scriptum est dispersit dedit pauperibus iustitia eius manet in aeternum |
10 | qui autem administrat semen seminanti et panem ad manducandum praestabit et multiplicabit semen vestrum et augebit incrementa frugum iustitiae vestrae |
11 | ut in omnibus locupletati abundetis in omnem simplicitatem quae operatur per nos gratiarum actionem Deo |
12 | quoniam ministerium huius officii non solum supplet ea quae desunt sanctis sed etiam abundat per multas gratiarum actiones in Domino |
13 | per probationem ministerii huius glorificantes Deum in oboedientia confessionis vestrae in evangelium Christi et simplicitate communicationis in illos et in omnes |
14 | et ipsorum obsecratione pro vobis desiderantium vos propter eminentem gratiam Dei in vobis |
15 | gratias Deo super inenarrabili dono eius |