Hieronymus, ad Corinthios II, Caput 4
1 | ideo habentes hanc ministrationem iuxta quod misericordiam consecuti sumus non deficimus |
2 | sed abdicamus occulta dedecoris non ambulantes in astutia neque adulterantes verbum Dei sed in manifestatione veritatis commendantes nosmet ipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo |
3 | quod si etiam opertum est evangelium nostrum in his qui pereunt est opertum |
4 | in quibus deus huius saeculi excaecavit mentes infidelium ut non fulgeat inluminatio evangelii gloriae Christi qui est imago Dei |
5 | non enim nosmet ipsos praedicamus sed Iesum Christum Dominum nos autem servos vestros per Iesum |
6 | quoniam Deus qui dixit de tenebris lucem splendescere qui inluxit in cordibus nostris ad inluminationem scientiae claritatis Dei in facie Christi Iesu |
7 | habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus ut sublimitas sit virtutis Dei et non ex nobis |
8 | in omnibus tribulationem patimur sed non angustiamur aporiamur sed non destituimur |
9 | persecutionem patimur sed non derelinquimur deicimur sed non perimus |
10 | semper mortificationem Iesu in corpore nostro circumferentes ut et vita Iesu in corporibus nostris manifestetur |
11 | semper enim nos qui vivimus in mortem tradimur propter Iesum ut et vita Iesu manifestetur in carne nostra mortali |
12 | ergo mors in nobis operatur vita autem in vobis |
13 | habentes autem eundem spiritum fidei sicut scriptum est credidi propter quod locutus sum et nos credimus propter quod et loquimur |
14 | scientes quoniam qui suscitavit Iesum et nos cum Iesu suscitabit et constituet vobiscum |
15 | omnia enim propter vos ut gratia abundans per multos gratiarum actione abundet in gloriam Dei |
16 | propter quod non deficimus sed licet is qui foris est noster homo corrumpitur tamen is qui intus est renovatur de die in diem |
17 | id enim quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae supra modum in sublimitatem aeternum gloriae pondus operatur nobis |
18 | non contemplantibus nobis quae videntur sed quae non videntur quae enim videntur temporalia sunt quae autem non videntur aeterna sunt |