Hieronymus, ad Corinthios I, Caput 7
1 | de quibus autem scripsistis bonum est homini mulierem non tangere |
2 | propter fornicationes autem unusquisque suam uxorem habeat et unaquaeque suum virum habeat |
3 | uxori vir debitum reddat similiter autem et uxor viro |
4 | mulier sui corporis potestatem non habet sed vir similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet sed mulier |
5 | nolite fraudare invicem nisi forte ex consensu ad tempus ut vacetis orationi et iterum revertimini in id ipsum ne temptet vos Satanas propter incontinentiam vestram |
6 | hoc autem dico secundum indulgentiam non secundum imperium |
7 | volo autem omnes homines esse sicut me ipsum sed unusquisque proprium habet donum ex Deo alius quidem sic alius vero sic |
8 | dico autem non nuptis et viduis bonum est illis si sic maneant sicut et ego |
9 | quod si non se continent nubant melius est enim nubere quam uri |
10 | his autem qui matrimonio iuncti sunt praecipio non ego sed Dominus uxorem a viro non discedere |
11 | quod si discesserit manere innuptam aut viro suo reconciliari et vir uxorem ne dimittat |
12 | nam ceteris ego dico non Dominus si quis frater uxorem habet infidelem et haec consentit habitare cum illo non dimittat illam |
13 | et si qua mulier habet virum infidelem et hic consentit habitare cum illa non dimittat virum |
14 | sanctificatus est enim vir infidelis in muliere fideli et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem alioquin filii vestri inmundi essent nunc autem sancti sunt |
15 | quod si infidelis discedit discedat non est enim servituti subiectus frater aut soror in eiusmodi in pace autem vocavit nos Deus |
16 | unde enim scis mulier si virum salvum facies aut unde scis vir si mulierem salvam facies |
17 | nisi unicuique sicut divisit Dominus unumquemque sicut vocavit Deus ita ambulet et sic in omnibus ecclesiis doceo |
18 | circumcisus aliquis vocatus est non adducat praeputium in praeputio aliquis vocatus est non circumcidatur |
19 | circumcisio nihil est et praeputium nihil est sed observatio mandatorum Dei |
20 | unusquisque in qua vocatione vocatus est in ea permaneat |
21 | servus vocatus es non sit tibi curae sed et si potes liber fieri magis utere |
22 | qui enim in Domino vocatus est servus libertus est Domini similiter qui liber vocatus est servus est Christi |
23 | pretio empti estis nolite fieri servi hominum |
24 | unusquisque in quo vocatus est fratres in hoc maneat apud Deum |
25 | de virginibus autem praeceptum Domini non habeo consilium autem do tamquam misericordiam consecutus a Domino ut sim fidelis |
26 | existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem quoniam bonum est homini sic esse |
27 | alligatus es uxori noli quaerere solutionem solutus es ab uxore noli quaerere uxorem |
28 | si autem acceperis uxorem non peccasti et si nupserit virgo non peccavit tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi ego autem vobis parco |
29 | hoc itaque dico fratres tempus breve est reliquum est ut qui habent uxores tamquam non habentes sint |
30 | et qui flent tamquam non flentes et qui gaudent tamquam non gaudentes et qui emunt tamquam non possidentes |
31 | et qui utuntur hoc mundo tamquam non utantur praeterit enim figura huius mundi |
32 | volo autem vos sine sollicitudine esse qui sine uxore est sollicitus est quae Domini sunt quomodo placeat Deo |
33 | qui autem cum uxore est sollicitus est quae sunt mundi quomodo placeat uxori et divisus est |
34 | et mulier innupta et virgo cogitat quae Domini sunt ut sit sancta et corpore et spiritu quae autem nupta est cogitat quae sunt mundi quomodo placeat viro |
35 | porro hoc ad utilitatem vestram dico non ut laqueum vobis iniciam sed ad id quod honestum est et quod facultatem praebeat sine inpedimento Dominum observandi |
36 | si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua quod sit superadulta et ita oportet fieri quod vult faciat non peccat nubat |
37 | nam qui statuit in corde suo firmus non habens necessitatem potestatem autem habet suae voluntatis et hoc iudicavit in corde suo servare virginem suam bene facit |
38 | igitur et qui matrimonio iungit virginem suam bene facit et qui non iungit melius facit |
39 | mulier alligata est quanto tempore vir eius vivit quod si dormierit vir eius liberata est cui vult nubat tantum in Domino |
40 | beatior autem erit si sic permanserit secundum meum consilium puto autem quod et ego Spiritum Dei habeo |