Hieronymus, ad Corinthios I, Caput 6
1 | audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum iudicari apud iniquos et non apud sanctos |
2 | an nescitis quoniam sancti de mundo iudicabunt et si in vobis iudicabitur mundus indigni estis qui de minimis iudicetis |
3 | nescitis quoniam angelos iudicabimus quanto magis saecularia |
4 | saecularia igitur iudicia si habueritis contemptibiles qui sunt in ecclesia illos constituite ad iudicandum |
5 | ad verecundiam vestram dico sic non est inter vos sapiens quisquam qui possit iudicare inter fratrem suum |
6 | sed frater cum fratre iudicio contendit et hoc apud infideles |
7 | iam quidem omnino delictum est in vobis quod iudicia habetis inter vos quare non magis iniuriam accipitis quare non magis fraudem patimini |
8 | sed vos iniuriam facitis et fraudatis et hoc fratribus |
9 | an nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt nolite errare neque fornicarii neque idolis servientes neque adulteri |
10 | neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque avari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum Dei possidebunt |
11 | et haec quidam fuistis sed abluti estis sed sanctificati estis sed iustificati estis in nomine Domini nostri Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri |
12 | omnia mihi licent sed non omnia expediunt omnia mihi licent sed ego sub nullius redigar potestate |
13 | esca ventri et venter escis Deus autem et hunc et haec destruet corpus autem non fornicationi sed Domino et Dominus corpori |
14 | Deus vero et Dominum suscitavit et nos suscitabit per virtutem suam |
15 | nescitis quoniam corpora vestra membra Christi sunt tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis absit |
16 | an nescitis quoniam qui adheret meretrici unum corpus efficitur erunt enim inquit duo in carne una |
17 | qui autem adheret Domino unus spiritus est |
18 | fugite fornicationem omne peccatum quodcumque fecerit homo extra corpus est qui autem fornicatur in corpus suum peccat |
19 | an nescitis quoniam membra vestra templum est Spiritus Sancti qui in vobis est quem habetis a Deo et non estis vestri |
20 | empti enim estis pretio magno glorificate et portate Deum in corpore vestro |