Hieronymus, ad Corinthios I, Caput 3
1 | et ego fratres non potui vobis loqui quasi spiritalibus sed quasi carnalibus tamquam parvulis in Christo |
2 | lac vobis potum dedi non escam nondum enim poteratis sed ne nunc quidem potestis adhuc enim estis carnales |
3 | cum enim sit inter vos zelus et contentio nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis |
4 | cum enim quis dicit ego quidem sum Pauli alius autem ego Apollo nonne homines estis quid igitur est Apollo quid vero Paulus |
5 | ministri eius cui credidistis et unicuique sicut Dominus dedit |
6 | ego plantavi Apollo rigavit sed Deus incrementum dedit |
7 | itaque neque qui plantat est aliquid neque qui rigat sed qui incrementum dat Deus |
8 | qui plantat autem et qui rigat unum sunt unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem |
9 | Dei enim sumus adiutores Dei agricultura estis Dei aedificatio estis |
10 | secundum gratiam Dei quae data est mihi ut sapiens architectus fundamentum posui alius autem superaedificat unusquisque autem videat quomodo superaedificet |
11 | fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est qui est Christus Iesus |
12 | si quis autem superaedificat supra fundamentum hoc aurum argentum lapides pretiosos ligna faenum stipulam |
13 | uniuscuiusque opus manifestum erit dies enim declarabit quia in igne revelabitur et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit |
14 | si cuius opus manserit quod superaedificavit mercedem accipiet |
15 | si cuius opus arserit detrimentum patietur ipse autem salvus erit sic tamen quasi per ignem |
16 | nescitis quia templum Dei estis et Spiritus Dei habitat in vobis |
17 | si quis autem templum Dei violaverit disperdet illum Deus templum enim Dei sanctum est quod estis vos |
18 | nemo se seducat si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc saeculo stultus fiat ut sit sapiens |
19 | sapientia enim huius mundi stultitia est apud Deum scriptum est enim conprehendam sapientes in astutia eorum |
20 | et iterum Dominus novit cogitationes sapientium quoniam vanae sunt |
21 | itaque nemo glorietur in hominibus omnia enim vestra sunt |
22 | sive Paulus sive Apollo sive Cephas sive mundus sive vita sive mors sive praesentia sive futura omnia enim vestra sunt |
23 | vos autem Christi Christus autem Dei |