Hieronymus, ad Romanos, Caput 16
1 | commendo autem vobis Phoebem sororem nostram quae est in ministerio ecclesiae quae est Cenchris |
2 | ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis et adsistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit etenim ipsa quoque adstitit multis et mihi ipsi |
3 | salutate Priscam et Aquilam adiutores meos in Christo Iesu |
4 | qui pro anima mea suas cervices subposuerunt quibus non solus ego gratias ago sed et cunctae ecclesiae gentium |
5 | et domesticam eorum ecclesiam salutate Ephaenetum dilectum mihi qui est primitivus Asiae in Christo |
6 | salutate Mariam quae multum laboravit in vobis |
7 | salutate Andronicum et Iuniam cognatos et concaptivos meos qui sunt nobiles in apostolis qui et ante me fuerunt in Christo |
8 | salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino |
9 | salutate Urbanum adiutorem nostrum in Christo et Stachyn dilectum meum |
10 | salutate Apellen probum in Christo |
11 | salutate eos qui sunt ex Aristoboli salutate Herodionem cognatum meum salutate eos qui sunt ex Narcissi qui sunt in Domino |
12 | salutate Tryfenam et Tryfosam quae laborant in Domino salutate Persidam carissimam quae multum laboravit in Domino |
13 | salutate Rufum electum in Domino et matrem eius et meam |
14 | salutate Asyncritum Flegonta Hermen Patrobam Hermam et qui cum eis sunt fratres |
15 | salutate Filologum et Iuliam Nereum et sororem eius et Olympiadem et omnes qui cum eis sunt sanctos |
16 | salutate invicem in osculo sancto salutant vos omnes ecclesiae Christi |
17 | rogo autem vos fratres ut observetis eos qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam quam vos didicistis faciunt et declinate ab illis |
18 | huiusmodi enim Christo Domino nostro non serviunt sed suo ventri et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium |
19 | vestra enim oboedientia in omnem locum divulgata est gaudeo igitur in vobis sed volo vos sapientes esse in bono et simplices in malo |
20 | Deus autem pacis conteret Satanan sub pedibus vestris velociter gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum |
21 | salutat vos Timotheus adiutor meus et Lucius et Iason et Sosipater cognati mei |
22 | saluto vos ego Tertius qui scripsi epistulam in Domino |
23 | salutat vos Gaius hospes meus et universae ecclesiae salutat vos Erastus arcarius civitatis et Quartus frater |
25 | ei autem qui potens est vos confirmare iuxta evangelium meum et praedicationem Iesu Christi secundum revelationem mysterii temporibus aeternis taciti |
26 | quod nunc patefactum est per scripturas prophetarum secundum praeceptum aeterni Dei ad oboeditionem fidei in cunctis gentibus cognito |
27 | solo sapienti Deo per Iesum Christum cui honor in saecula saeculorum amen |