1 | debemus autem nos firmiores inbecillitates infirmorum sustinere et non nobis placere |
2 | unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum ad aedificationem |
3 | etenim Christus non sibi placuit sed sicut scriptum est inproperia inproperantium tibi ceciderunt super me |
4 | quaecumque enim scripta sunt ad nostram doctrinam scripta sunt ut per patientiam et consolationem scripturarum spem habeamus |
5 | Deus autem patientiae et solacii det vobis id ipsum sapere in alterutrum secundum Iesum Christum |
6 | ut unianimes uno ore honorificetis Deum et Patrem Domini nostri Iesu Christi |
7 | propter quod suscipite invicem sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei |
8 | dico enim Christum Iesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei ad confirmandas promissiones patrum |
9 | gentes autem super misericordiam honorare Deum sicut scriptum est propter hoc confitebor tibi in gentibus et nomini tuo cantabo |
10 | et iterum dicit laetamini gentes cum plebe eius |
11 | et iterum laudate omnes gentes Dominum et magnificate eum omnes populi |
12 | et rursus Esaias ait erit radix Iesse et qui exsurget regere gentes in eo gentes sperabunt |
13 | Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo ut abundetis in spe in virtute Spiritus Sancti |
14 | certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis quoniam et ipsi pleni estis dilectione repleti omni scientia ita ut possitis alterutrum monere |
15 | audacius autem scripsi vobis fratres ex parte tamquam in memoriam vos reducens propter gratiam quae data est mihi a Deo |
16 | ut sim minister Christi Iesu in gentibus sanctificans evangelium Dei ut fiat oblatio gentium accepta sanctificata in Spiritu Sancto |
17 | habeo igitur gloriam in Christo Iesu ad Deum |
18 | non enim audeo aliquid loqui eorum quae per me non effecit Christus in oboedientiam gentium verbo et factis |
19 | in virtute signorum et prodigiorum in virtute Spiritus Sancti ita ut ab Hierusalem per circuitum usque in Illyricum repleverim evangelium Christi |
20 | sic autem hoc praedicavi evangelium non ubi nominatus est Christus ne super alienum fundamentum aedificarem |
21 | sed sicut scriptum est quibus non est adnuntiatum de eo videbunt et qui non audierunt intellegent |
22 | propter quod et inpediebar plurimum venire ad vos |
23 | nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis iam annis |
24 | cum in Hispaniam proficisci coepero spero quod praeteriens videam vos et a vobis deducar illuc si vobis primum ex parte fruitus fuero |
25 | nunc igitur proficiscar in Hierusalem ministrare sanctis |
26 | probaverunt enim Macedonia et Achaia conlationem aliquam facere in pauperes sanctorum qui sunt in Hierusalem |
27 | placuit enim eis et debitores sunt eorum nam si spiritalium eorum participes facti sunt gentiles debent et in carnalibus ministrare eis |
28 | hoc igitur cum consummavero et adsignavero eis fructum hunc proficiscar per vos in Hispaniam |
29 | scio autem quoniam veniens ad vos in abundantia benedictionis Christi veniam |
30 | obsecro igitur vos fratres per Dominum nostrum Iesum Christum et per caritatem Spiritus ut adiuvetis me in orationibus pro me ad Deum |
31 | ut liberer ab infidelibus qui sunt in Iudaea et obsequii mei oblatio accepta fiat in Hierosolyma sanctis |
32 | ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei et refrigerer vobiscum |
33 | Deus autem pacis sit cum omnibus vobis amen |