Hieronymus, ad Romanos, Caput 14
1 | infirmum autem in fide adsumite non in disceptationibus cogitationum |
2 | alius enim credit manducare omnia qui autem infirmus est holus manducat |
3 | is qui manducat non manducantem non spernat et qui non manducat manducantem non iudicet Deus enim illum adsumpsit |
4 | tu quis es qui iudices alienum servum suo domino stat aut cadit stabit autem potens est enim Deus statuere illum |
5 | nam alius iudicat diem plus inter diem alius iudicat omnem diem unusquisque in suo sensu abundet |
6 | qui sapit diem Domino sapit et qui manducat Domino manducat gratias enim agit Deo et qui non manducat Domino non manducat et gratias agit Deo |
7 | nemo enim nostrum sibi vivit et nemo sibi moritur |
8 | sive enim vivimus Domino vivimus sive morimur Domino morimur sive ergo vivimus sive morimur Domini sumus |
9 | in hoc enim Christus et mortuus est et revixit ut et mortuorum et vivorum dominetur |
10 | tu autem quid iudicas fratrem tuum aut tu quare spernis fratrem tuum omnes enim stabimus ante tribunal Dei |
11 | scriptum est enim vivo ego dicit Dominus quoniam mihi flectet omne genu et omnis lingua confitebitur Deo |
12 | itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo |
13 | non ergo amplius invicem iudicemus sed hoc iudicate magis ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum |
14 | scio et confido in Domino Iesu quia nihil commune per ipsum nisi ei qui existimat quid commune esse illi commune est |
15 | si enim propter cibum frater tuus contristatur iam non secundum caritatem ambulas noli cibo tuo illum perdere pro quo Christus mortuus est |
16 | non ergo blasphemetur bonum nostrum |
17 | non est regnum Dei esca et potus sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto |
18 | qui enim in hoc servit Christo placet Deo et probatus est hominibus |
19 | itaque quae pacis sunt sectemur et quae aedificationis sunt in invicem |
20 | noli propter escam destruere opus Dei omnia quidem munda sunt sed malum est homini qui per offendiculum manducat |
21 | bonum est non manducare carnem et non bibere vinum neque in quo frater tuus offendit aut scandalizatur aut infirmatur |
22 | tu fidem habes penes temet ipsum habe coram Deo beatus qui non iudicat semet ipsum in eo quo probat |
23 | qui autem discernit si manducaverit damnatus est quia non ex fide omne autem quod non ex fide peccatum est |