Hieronymus, ad Romanos, Caput 11
1 | dico ergo numquid reppulit Deus populum suum absit nam et ego Israhelita sum ex semine Abraham tribu Beniamin |
2 | non reppulit Deus plebem suam quam praesciit an nescitis in Helia quid dicit scriptura quemadmodum interpellat Deum adversus Israhel |
3 | Domine prophetas tuos occiderunt altaria tua suffoderunt et ego relictus sum solus et quaerunt animam meam |
4 | sed quid dicit illi responsum divinum reliqui mihi septem milia virorum qui non curvaverunt genu Baal |
5 | sic ergo et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae factae sunt |
6 | si autem gratia non ex operibus alioquin gratia iam non est gratia |
7 | quid ergo quod quaerebat Israhel hoc non est consecutus electio autem consecuta est ceteri vero excaecati sunt |
8 | sicut scriptum est dedit illis Deus spiritum conpunctionis oculos ut non videant et aures ut non audiant usque in hodiernum diem |
9 | et David dicit fiat mensa eorum in laqueum et in captionem et in scandalum et in retributionem illis |
10 | obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum illorum semper incurva |
11 | dico ergo numquid sic offenderunt ut caderent absit sed illorum delicto salus gentibus ut illos aemulentur |
12 | quod si delictum illorum divitiae sunt mundi et deminutio eorum divitiae gentium quanto magis plenitudo eorum |
13 | vobis enim dico gentibus quamdiu quidem ego sum gentium apostolus ministerium meum honorificabo |
14 | si quo modo ad aemulandum provocem carnem meam et salvos faciam aliquos ex illis |
15 | si enim amissio eorum reconciliatio est mundi quae adsumptio nisi vita ex mortuis |
16 | quod si delibatio sancta est et massa et si radix sancta et rami |
17 | quod si aliqui ex ramis fracti sunt tu autem cum oleaster esses insertus es in illis et socius radicis et pinguidinis olivae factus es |
18 | noli gloriari adversus ramos quod si gloriaris non tu radicem portas sed radix te |
19 | dices ergo fracti sunt rami ut ego inserar |
20 | bene propter incredulitatem fracti sunt tu autem fide stas noli altum sapere sed time |
21 | si enim Deus naturalibus ramis non pepercit ne forte nec tibi parcat |
22 | vide ergo bonitatem et severitatem Dei in eos quidem qui ceciderunt severitatem in te autem bonitatem Dei si permanseris in bonitate alioquin et tu excideris |
23 | sed et illi si non permanserint in incredulitate inserentur potens est enim Deus iterum inserere illos |
24 | nam si tu ex naturali excisus es oleastro et contra naturam insertus es in bonam olivam quanto magis hii secundum naturam inserentur suae olivae |
25 | nolo enim vos ignorare fratres mysterium hoc ut non sitis vobis ipsis sapientes quia caecitas ex parte contigit in Israhel donec plenitudo gentium intraret |
26 | et sic omnis Israhel salvus fieret sicut scriptum est veniet ex Sion qui eripiat avertet impietates ab Iacob |
27 | et hoc illis a me testamentum cum abstulero peccata eorum |
28 | secundum evangelium quidem inimici propter vos secundum electionem autem carissimi propter patres |
29 | sine paenitentia enim sunt dona et vocatio Dei |
30 | sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo nunc autem misericordiam consecuti estis propter illorum incredulitatem |
31 | ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam ut et ipsi misericordiam consequantur |
32 | conclusit enim Deus omnia in incredulitatem ut omnium misereatur |
33 | o altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei quam inconprehensibilia sunt iudicia eius et investigabiles viae eius |
34 | quis enim cognovit sensum Domini aut quis consiliarius eius fuit |
35 | aut quis prior dedit illi et retribuetur ei |
36 | quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso omnia ipsi gloria in saecula amen |