Hieronymus, ad Romanos, Caput 8
1 | nihil ergo nunc damnationis est his qui sunt in Christo Iesu qui non secundum carnem ambulant |
2 | lex enim Spiritus vitae in Christo Iesu liberavit me a lege peccati et mortis |
3 | nam quod inpossibile erat legis in quo infirmabatur per carnem Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato damnavit peccatum in carne |
4 | ut iustificatio legis impleretur in nobis qui non secundum carnem ambulamus sed secundum Spiritum |
5 | qui enim secundum carnem sunt quae carnis sunt sapiunt qui vero secundum Spiritum quae sunt Spiritus sentiunt |
6 | nam prudentia carnis mors prudentia autem Spiritus vita et pax |
7 | quoniam sapientia carnis inimicitia est in Deum legi enim Dei non subicitur nec enim potest |
8 | qui autem in carne sunt Deo placere non possunt |
9 | vos autem in carne non estis sed in Spiritu si tamen Spiritus Dei habitat in vobis si quis autem Spiritum Christi non habet hic non est eius |
10 | si autem Christus in vobis est corpus quidem mortuum est propter peccatum spiritus vero vita propter iustificationem |
11 | quod si Spiritus eius qui suscitavit Iesum a mortuis habitat in vobis qui suscitavit Iesum Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra propter inhabitantem Spiritum eius in vobis |
12 | ergo fratres debitores sumus non carni ut secundum carnem vivamus |
13 | si enim secundum carnem vixeritis moriemini si autem Spiritu facta carnis mortificatis vivetis |
14 | quicumque enim Spiritu Dei aguntur hii filii sunt Dei |
15 | non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum in quo clamamus Abba Pater |
16 | ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei |
17 | si autem filii et heredes heredes quidem Dei coheredes autem Christi si tamen conpatimur ut et conglorificemur |
18 | existimo enim quod non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis |
19 | nam expectatio creaturae revelationem filiorum Dei expectat |
20 | vanitati enim creatura subiecta est non volens sed propter eum qui subiecit in spem |
21 | quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei |
22 | scimus enim quod omnis creatura ingemescit et parturit usque adhuc |
23 | non solum autem illa sed et nos ipsi primitias Spiritus habentes et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum expectantes redemptionem corporis nostri |
24 | spe enim salvi facti sumus spes autem quae videtur non est spes nam quod videt quis quid sperat |
25 | si autem quod non videmus speramus per patientiam expectamus |
26 | similiter autem et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram nam quid oremus sicut oportet nescimus sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus |
27 | qui autem scrutatur corda scit quid desideret Spiritus quia secundum Deum postulat pro sanctis |
28 | scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum his qui secundum propositum vocati sunt sancti |
29 | nam quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii eius ut sit ipse primogenitus in multis fratribus |
30 | quos autem praedestinavit hos et vocavit et quos vocavit hos et iustificavit quos autem iustificavit illos et glorificavit |
31 | quid ergo dicemus ad haec si Deus pro nobis quis contra nos |
32 | qui etiam Filio suo non pepercit sed pro nobis omnibus tradidit illum quomodo non etiam cum illo omnia nobis donabit |
33 | quis accusabit adversus electos Dei Deus qui iustificat |
34 | quis est qui condemnet Christus Iesus qui mortuus est immo qui resurrexit qui et est ad dexteram Dei qui etiam interpellat pro nobis |
35 | quis nos separabit a caritate Christi tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius |
36 | sicut scriptum est quia propter te mortificamur tota die aestimati sumus ut oves occisionis |
37 | sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos |
38 | certus sum enim quia neque mors neque vita neque angeli neque principatus neque instantia neque futura neque fortitudines |
39 | neque altitudo neque profundum neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei quae est in Christo Iesu Domino nostro |