Hieronymus, ad Romanos, Caput 6
1 | quid ergo dicemus permanebimus in peccato ut gratia abundet |
2 | absit qui enim mortui sumus peccato quomodo adhuc vivemus in illo |
3 | an ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Iesu in morte ipsius baptizati sumus |
4 | consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris ita et nos in novitate vitae ambulemus |
5 | si enim conplantati facti sumus similitudini mortis eius simul et resurrectionis erimus |
6 | hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est ut destruatur corpus peccati ut ultra non serviamus peccato |
7 | qui enim mortuus est iustificatus est a peccato |
8 | si autem mortui sumus cum Christo credimus quia simul etiam vivemus cum Christo |
9 | scientes quod Christus surgens ex mortuis iam non moritur mors illi ultra non dominabitur |
10 | quod enim mortuus est peccato mortuus est semel quod autem vivit vivit Deo |
11 | ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato viventes autem Deo in Christo Iesu |
12 | non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut oboediatis concupiscentiis eius |
13 | sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato sed exhibete vos Deo tamquam ex mortuis viventes et membra vestra arma iustitiae Deo |
14 | peccatum enim vobis non dominabitur non enim sub lege estis sed sub gratia |
15 | quid ergo peccavimus quoniam non sumus sub lege sed sub gratia absit |
16 | nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad oboediendum servi estis eius cui oboeditis sive peccati sive oboeditionis ad iustitiam |
17 | gratias autem Deo quod fuistis servi peccati oboedistis autem ex corde in eam formam doctrinae in qua traditi estis |
18 | liberati autem a peccato servi facti estis iustitiae |
19 | humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae sicut enim exhibuistis membra vestra servire inmunditiae et iniquitati ad iniquitatem ita nunc exhibete membra vestra servire iustitiae in sanctificationem |
20 | cum enim servi essetis peccati liberi fuistis iustitiae |
21 | quem ergo fructum habuistis tunc in quibus nunc erubescitis nam finis illorum mors est |
22 | nunc vero liberati a peccato servi autem facti Deo habetis fructum vestrum in sanctificationem finem vero vitam aeternam |
23 | stipendia enim peccati mors gratia autem Dei vita aeterna in Christo Iesu Domino nostro |