Hieronymus, ad Romanos, Caput 3
1 | quid ergo amplius est Iudaeo aut quae utilitas circumcisionis |
2 | multum per omnem modum primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei |
3 | quid enim si quidam illorum non crediderunt numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit absit |
4 | est autem Deus verax omnis autem homo mendax sicut scriptum est ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris |
5 | si autem iniquitas nostra iustitiam Dei commendat quid dicemus numquid iniquus Deus qui infert iram secundum hominem dico |
6 | absit alioquin quomodo iudicabit Deus mundum |
7 | si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius quid adhuc et ego tamquam peccator iudicor |
8 | et non sicut blasphemamur et sicut aiunt nos quidam dicere faciamus mala ut veniant bona quorum damnatio iusta est |
9 | quid igitur praecellimus eos nequaquam causati enim sumus Iudaeos et Graecos omnes sub peccato esse |
10 | sicut scriptum est quia non est iustus quisquam |
11 | non est intellegens non est requirens Deum |
12 | omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum |
13 | sepulchrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant venenum aspidum sub labiis eorum |
14 | quorum os maledictione et amaritudine plenum est |
15 | veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem |
16 | contritio et infelicitas in viis eorum |
17 | et viam pacis non cognoverunt |
18 | non est timor Dei ante oculos eorum |
19 | scimus autem quoniam quaecumque lex loquitur his qui in lege sunt loquitur ut omne os obstruatur et subditus fiat omnis mundus Deo |
20 | quia ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo per legem enim cognitio peccati |
21 | nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est testificata a lege et prophetis |
22 | iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi super omnes qui credunt non enim est distinctio |
23 | omnes enim peccaverunt et egent gloriam Dei |
24 | iustificati gratis per gratiam ipsius per redemptionem quae est in Christo Iesu |
25 | quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem iustitiae suae propter remissionem praecedentium delictorum |
26 | in sustentatione Dei ad ostensionem iustitiae eius in hoc tempore ut sit ipse iustus et iustificans eum qui ex fide est Iesu |
27 | ubi est ergo gloriatio exclusa est per quam legem factorum non sed per legem fidei |
28 | arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibus legis |
29 | an Iudaeorum Deus tantum nonne et gentium immo et gentium |
30 | quoniam quidem unus Deus qui iustificabit circumcisionem ex fide et praeputium per fidem |
31 | legem ergo destruimus per fidem absit sed legem statuimus |