Hieronymus, Actus, Caput 28
1 | et cum evasissemus tunc cognovimus quia Militene insula vocatur barbari vero praestabant non modicam humanitatem nobis |
2 | accensa enim pyra reficiebant nos omnes propter imbrem qui inminebat et frigus |
3 | cum congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam multitudinem et inposuisset super ignem vipera a calore cum processisset invasit manum eius |
4 | ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu eius ad invicem dicebant utique homicida est homo hic qui cum evaserit de mari Ultio non sinit vivere |
5 | et ille quidem excutiens bestiam in ignem nihil mali passus est |
6 | at illi existimabant eum in tumorem convertendum et subito casurum et mori diu autem illis sperantibus et videntibus nihil mali in eo fieri convertentes se dicebant eum esse deum |
7 | in locis autem illis erant praedia principis insulae nomine Publii qui nos suscipiens triduo benigne exhibuit |
8 | contigit autem patrem Publii febribus et dysenteria vexatum iacere ad quem Paulus intravit et cum orasset et inposuisset ei manus salvavit eum |
9 | quo facto et omnes qui in insula habebant infirmitates accedebant et curabantur |
10 | qui etiam multis honoribus nos honoraverunt et navigantibus inposuerunt quae necessaria erant |
11 | post menses autem tres navigavimus in nave alexandrina quae in insula hiemaverat cui erat insigne Castorum |
12 | et cum venissemus Syracusam mansimus ibi triduo |
13 | inde circumlegentes devenimus Regium et post unum diem flante austro secunda die venimus Puteolos |
14 | ubi inventis fratribus rogati sumus manere apud eos dies septem et sic venimus Romam |
15 | et inde cum audissent fratres occurrerunt nobis usque ad Appii Forum et Tribus Tabernis quos cum vidisset Paulus gratias agens Deo accepit fiduciam |
16 | cum venissemus autem Romam permissum est Paulo manere sibimet cum custodiente se milite |
17 | post tertium autem diem convocavit primos Iudaeorum cumque convenissent dicebat eis ego viri fratres nihil adversus plebem faciens aut morem paternum vinctus ab Hierosolymis traditus sum in manus Romanorum |
18 | qui cum interrogationem de me habuissent voluerunt me dimittere eo quod nulla causa esset mortis in me |
19 | contradicentibus autem Iudaeis coactus sum appellare Caesarem non quasi gentem meam habens aliquid accusare |
20 | propter hanc igitur causam rogavi vos videre et adloqui propter spem enim Israhel catena hac circumdatus sum |
21 | at illi dixerunt ad eum nos neque litteras accepimus de te a Iudaea neque adveniens aliquis fratrum nuntiavit aut locutus est quid de te malum |
22 | rogamus autem a te audire quae sentis nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur |
23 | cum constituissent autem illi diem venerunt ad eum in hospitium plures quibus exponebat testificans regnum Dei suadensque eos de Iesu ex lege Mosi et prophetis a mane usque ad vesperam |
24 | et quidam credebant his quae dicebantur quidam vero non credebant |
25 | cumque invicem non essent consentientes discedebant dicente Paulo unum verbum quia bene Spiritus Sanctus locutus est per Esaiam prophetam ad patres nostros |
26 | dicens vade ad populum istum et dic aure audietis et non intellegetis et videntes videbitis et non perspicietis |
27 | incrassatum est enim cor populi huius et auribus graviter audierunt et oculos suos conpresserunt ne forte videant oculis et auribus audiant et corde intellegant et convertantur et sanem illos |
28 | notum ergo sit vobis quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei ipsi et audient |
30 | mansit autem biennio toto in suo conducto et suscipiebat omnes qui ingrediebantur ad eum |
31 | praedicans regnum Dei et docens quae sunt de Domino Iesu Christo cum omni fiducia sine prohibitione |