Hieronymus, Actus, Caput 24
1 | post quinque autem dies descendit princeps sacerdotum Ananias cum senioribus quibusdam et Tertullo quodam oratore qui adierunt praesidem adversus Paulum |
2 | et citato Paulo coepit accusare Tertullus dicens cum in multa pace agamus per te et multa corrigantur per tuam providentiam |
3 | semper et ubique suscipimus optime Felix cum omni gratiarum actione |
4 | ne diutius autem te protraham oro breviter audias nos pro tua clementia |
5 | invenimus hunc hominem pestiferum et concitantem seditiones omnibus Iudaeis in universo orbe et auctorem seditionis sectae Nazarenorum |
6 | qui etiam templum violare conatus est quem et adprehendimus |
8 | a quo poteris ipse iudicans de omnibus istis cognoscere de quibus nos accusamus eum |
9 | adiecerunt autem et Iudaei dicentes haec ita se habere |
10 | respondit autem Paulus annuente sibi praeside dicere ex multis annis esse te iudicem genti huic sciens bono animo pro me satisfaciam |
11 | potes enim cognoscere quia non plus sunt dies mihi quam duodecim ex quo ascendi adorare in Hierusalem |
12 | et neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem aut concursum facientem turbae neque in synagogis neque in civitate |
13 | neque probare possunt tibi de quibus nunc accusant me |
14 | confiteor autem hoc tibi quod secundum sectam quam dicunt heresim sic deservio patrio Deo meo credens omnibus quae in lege et prophetis scripta sunt |
15 | spem habens in Deum quam et hii ipsi expectant resurrectionem futuram iustorum et iniquorum |
16 | in hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semper |
17 | post annos autem plures elemosynas facturus in gentem meam veni et oblationes et vota |
18 | in quibus invenerunt me purificatum in templo non cum turba neque cum tumultu |
19 | quidam autem ex Asia Iudaei quos oportebat apud te praesto esse et accusare si quid haberent adversum me |
20 | aut hii ipsi dicant si quid invenerunt in me iniquitatis cum stem in concilio |
21 | nisi de una hac solummodo voce qua clamavi inter eos stans quoniam de resurrectione mortuorum ego iudicor hodie a vobis |
22 | distulit autem illos Felix certissime sciens de via dicens cum tribunus Lysias descenderit audiam vos |
23 | iussitque centurioni custodiri eum et habere requiem nec quemquam prohibere de suis ministrare ei |
24 | post aliquot autem dies veniens Felix cum Drusilla uxore sua quae erat Iudaea vocavit Paulum et audivit ab eo fidem quae est in Iesum Christum |
25 | disputante autem illo de iustitia et castitate et de iudicio futuro timefactus Felix respondit quod nunc adtinet vade tempore autem oportuno accersiam te |
26 | simul et sperans quia pecunia daretur a Paulo propter quod et frequenter accersiens eum loquebatur cum eo |
27 | biennio autem expleto accepit successorem Felix Porcium Festum volens autem gratiam praestare Iudaeis Felix reliquit Paulum vinctum |