Hieronymus, Actus, Caput 17
1 | cum autem perambulassent Amphipolim et Apolloniam venerunt Thessalonicam ubi erat synagoga Iudaeorum |
2 | secundum consuetudinem autem Paulus introivit ad eos et per sabbata tria disserebat eis de scripturis |
3 | adaperiens et insinuans quia Christum oportuit pati et resurgere a mortuis et quia hic est Christus Iesus quem ego adnuntio vobis |
4 | et quidam ex eis crediderunt et adiuncti sunt Paulo et Silae et de colentibus gentilibusque multitudo magna et mulieres nobiles non paucae |
5 | zelantes autem Iudaei adsumentesque de vulgo viros quosdam malos et turba facta concitaverunt civitatem et adsistentes domui Iasonis quaerebant eos producere in populum |
6 | et cum non invenissent eos trahebant Iasonem et quosdam fratres ad principes civitatis clamantes quoniam hii qui orbem concitant et huc venerunt |
7 | quos suscepit Iason et hii omnes contra decreta Caesaris faciunt regem alium dicentes esse Iesum |
8 | concitaverunt autem plebem et principes civitatis audientes haec |
9 | et accepto satis ab Iasone et a ceteris dimiserunt eos |
10 | fratres vero confestim per noctem dimiserunt Paulum et Silam in Beroeam qui cum advenissent in synagogam Iudaeorum introierunt |
11 | hii autem erant nobiliores eorum qui sunt Thessalonicae qui susceperunt verbum cum omni aviditate cotidie scrutantes scripturas si haec ita se haberent |
12 | et multi quidem crediderunt ex eis et gentilium mulierum honestarum et viri non pauci |
13 | cum autem cognovissent in Thessalonica Iudaei quia et Beroeae praedicatum est a Paulo verbum Dei venerunt et illuc commoventes et turbantes multitudinem |
14 | statimque tunc Paulum dimiserunt fratres ut iret usque ad mare Silas autem et Timotheus remanserunt ibi |
15 | qui autem deducebant Paulum perduxerunt usque Athenas et accepto mandato ab eo ad Silam et Timotheum ut quam celeriter venirent ad illum profecti sunt |
16 | Paulus autem cum Athenis eos expectaret incitabatur spiritus eius in ipso videns idolatriae deditam civitatem |
17 | disputabat igitur in synagoga cum Iudaeis et colentibus et in foro per omnes dies ad eos qui aderant |
18 | quidam autem epicurei et stoici philosophi disserebant cum eo et quidam dicebant quid vult seminiverbius hic dicere alii vero novorum daemoniorum videtur adnuntiator esse quia Iesum et resurrectionem adnuntiabat eis |
19 | et adprehensum eum ad Ariopagum duxerunt dicentes possumus scire quae est haec nova quae a te dicitur doctrina |
20 | nova enim quaedam infers auribus nostris volumus ergo scire quidnam velint haec esse |
21 | Athenienses autem omnes et advenae hospites ad nihil aliud vacabant nisi aut dicere aut audire aliquid novi |
22 | stans autem Paulus in medio Ariopagi ait viri athenienses per omnia quasi superstitiosiores vos video |
23 | praeteriens enim et videns simulacra vestra inveni et aram in qua scriptum erat ignoto deo quod ergo ignorantes colitis hoc ego adnuntio vobis |
24 | Deus qui fecit mundum et omnia quae in eo sunt hic caeli et terrae cum sit Dominus non in manufactis templis inhabitat |
25 | nec manibus humanis colitur indigens aliquo cum ipse det omnibus vitam et inspirationem et omnia |
26 | fecitque ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terrae definiens statuta tempora et terminos habitationis eorum |
27 | quaerere Deum si forte adtractent eum aut inveniant quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum |
28 | in ipso enim vivimus et movemur et sumus sicut et quidam vestrum poetarum dixerunt ipsius enim et genus sumus |
29 | genus ergo cum simus Dei non debemus aestimare auro aut argento aut lapidi sculpturae artis et cogitationis hominis divinum esse simile |
30 | et tempora quidem huius ignorantiae despiciens Deus nunc adnuntiat hominibus ut omnes ubique paenitentiam agant |
31 | eo quod statuit diem in qua iudicaturus est orbem in aequitate in viro in quo statuit fidem praebens omnibus suscitans eum a mortuis |
32 | cum audissent autem resurrectionem mortuorum quidam quidem inridebant quidam vero dixerunt audiemus te de hoc iterum |
33 | sic Paulus exivit de medio eorum |
34 | quidam vero viri adherentes ei crediderunt in quibus et Dionisius Ariopagita et mulier nomine Damaris et alii cum eis |