Hieronymus, Actus, Caput 8
1 | facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia quae erat Hierosolymis et omnes dispersi sunt per regiones Iudaeae et Samariae praeter apostolos |
2 | curaverunt autem Stephanum viri timorati et fecerunt planctum magnum super illum |
3 | Saulus vero devastabat ecclesiam per domos intrans et trahens viros ac mulieres tradebat in custodiam |
4 | igitur qui dispersi erant pertransiebant evangelizantes verbum |
5 | Philippus autem descendens in civitatem Samariae praedicabat illis Christum |
6 | intendebant autem turbae his quae a Philippo dicebantur unianimiter audientes et videntes signa quae faciebat |
7 | multi enim eorum qui habebant spiritus inmundos clamantes voce magna exiebant multi autem paralytici et claudi curati sunt |
8 | factum est ergo magnum gaudium in illa civitate |
9 | vir autem quidam nomine Simon qui ante fuerat in civitate magus seducens gentem Samariae dicens esse se aliquem magnum |
10 | cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum dicentes hic est virtus Dei quae vocatur Magna |
11 | adtendebant autem eum propter quod multo tempore magicis suis dementasset eos |
12 | cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei et nomine Iesu Christi baptizabantur viri ac mulieres |
13 | tunc Simon et ipse credidit et cum baptizatus esset adherebat Philippo videns etiam signa et virtutes maximas fieri stupens admirabatur |
14 | cum autem audissent apostoli qui erant Hierosolymis quia recepit Samaria verbum Dei miserunt ad illos Petrum et Iohannem |
15 | qui cum venissent oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum |
16 | nondum enim in quemquam illorum venerat sed baptizati tantum erant in nomine Domini Iesu |
17 | tunc inponebant manus super illos et accipiebant Spiritum Sanctum |
18 | cum vidisset autem Simon quia per inpositionem manus apostolorum daretur Spiritus Sanctus obtulit eis pecuniam |
19 | dicens date et mihi hanc potestatem ut cuicumque inposuero manus accipiat Spiritum Sanctum Petrus autem dixit ad eum |
20 | pecunia tua tecum sit in perditionem quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri |
21 | non est tibi pars neque sors in sermone isto cor enim tuum non est rectum coram Deo |
22 | paenitentiam itaque age ab hac nequitia tua et roga Deum si forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui |
23 | in felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse |
24 | respondens autem Simon dixit precamini vos pro me ad Dominum ut nihil veniat super me horum quae dixistis |
25 | et illi quidem testificati et locuti verbum Domini rediebant Hierosolymam et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant |
26 | angelus autem Domini locutus est ad Philippum dicens surge et vade contra meridianum ad viam quae descendit ab Hierusalem in Gazam haec est deserta |
27 | et surgens abiit et ecce vir aethiops eunuchus potens Candacis reginae Aethiopum qui erat super omnes gazas eius venerat adorare in Hierusalem |
28 | et revertebatur sedens super currum suum legensque prophetam Esaiam |
29 | dixit autem Spiritus Philippo accede et adiunge te ad currum istum |
30 | adcurrens autem Philippus audivit illum legentem Esaiam prophetam et dixit putasne intellegis quae legis |
31 | qui ait et quomodo possum si non aliquis ostenderit mihi rogavitque Philippum ut ascenderet et sederet secum |
32 | locus autem scripturae quam legebat erat hic tamquam ovis ad occisionem ductus est et sicut agnus coram tondente se sine voce sic non aperuit os suum |
33 | in humilitate iudicium eius sublatum est generationem illius quis enarrabit quoniam tollitur de terra vita eius |
34 | respondens autem eunuchus Philippo dixit obsecro te de quo propheta dicit hoc de se an de alio aliquo |
35 | aperiens autem Philippus os suum et incipiens ab scriptura ista evangelizavit illi Iesum |
36 | et dum irent per viam venerunt ad quandam aquam et ait eunuchus ecce aqua quid prohibet me baptizari |
38 | et iussit stare currum et descenderunt uterque in aquam Philippus et eunuchus et baptizavit eum |
39 | cum autem ascendissent de aqua Spiritus Domini rapuit Philippum et amplius non vidit eum eunuchus ibat enim per viam suam gaudens |
40 | Philippus autem inventus est in Azoto et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis donec veniret Caesaream |