Hieronymus, Actus, Caput 4
1 | loquentibus autem illis ad populum supervenerunt sacerdotes et magistratus templi et Sadducaei |
2 | dolentes quod docerent populum et adnuntiarent in Iesu resurrectionem ex mortuis |
3 | et iniecerunt in eis manus et posuerunt eos in custodiam in crastinum erat enim iam vespera |
4 | multi autem eorum qui audierant verbum crediderunt et factus est numerus virorum quinque milia |
5 | factum est autem in crastinum ut congregarentur principes eorum et seniores et scribae in Hierusalem |
6 | et Annas princeps sacerdotum et Caiphas et Iohannes et Alexander et quotquot erant de genere sacerdotali |
7 | et statuentes eos in medio interrogabant in qua virtute aut in quo nomine fecistis hoc vos |
8 | tunc Petrus repletus Spiritu Sancto dixit ad eos principes populi et seniores |
9 | si nos hodie diiudicamur in benefacto hominis infirmi in quo iste salvus factus est |
10 | notum sit omnibus vobis et omni plebi Israhel quia in nomine Iesu Christi Nazareni quem vos crucifixistis quem Deus suscitavit a mortuis in hoc iste adstat coram vobis sanus |
11 | hic est lapis qui reprobatus est a vobis aedificantibus qui factus est in caput anguli |
12 | et non est in alio aliquo salus nec enim nomen aliud est sub caelo datum hominibus in quo oportet nos salvos fieri |
13 | videntes autem Petri constantiam et Iohannis conperto quod homines essent sine litteris et idiotae admirabantur et cognoscebant eos quoniam cum Iesu fuerant |
14 | hominem quoque videntes stantem cum eis qui curatus fuerat nihil poterant contradicere |
15 | iusserunt autem eos foras extra concilium secedere et conferebant ad invicem |
16 | dicentes quid faciemus hominibus istis quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus in Hierusalem manifestum et non possumus negare |
17 | sed ne amplius divulgetur in populum comminemur eis ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum |
18 | et vocantes eos denuntiaverunt ne omnino loquerentur neque docerent in nomine Iesu |
19 | Petrus vero et Iohannes respondentes dixerunt ad eos si iustum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum iudicate |
20 | non enim possumus quae vidimus et audivimus non loqui |
21 | at illi comminantes dimiserunt eos non invenientes quomodo punirent eos propter populum quia omnes clarificabant Deum in eo quod acciderat |
22 | annorum enim erat amplius quadraginta homo in quo factum erat signum istud sanitatis |
23 | dimissi autem venerunt ad suos et adnuntiaverunt eis quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent |
24 | qui cum audissent unianimiter levaverunt vocem ad Deum et dixerunt Domine tu qui fecisti caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt |
25 | qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania |
26 | adstiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum eius |
27 | convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Iesum quem unxisti Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israhel |
28 | facere quae manus tua et consilium decreverunt fieri |
29 | et nunc Domine respice in minas eorum et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum |
30 | in eo cum manum tuam extendas sanitates et signa et prodigia fieri per nomen sancti Filii tui Iesu |
31 | et cum orassent motus est locus in quo erant congregati et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et loquebantur verbum Dei cum fiducia |
32 | multitudinis autem credentium erat cor et anima una nec quisquam eorum quae possidebant aliquid suum esse dicebat sed erant illis omnia communia |
33 | et virtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis Iesu Christi Domini et gratia magna erat in omnibus illis |
34 | neque enim quisquam egens erat inter illos quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant vendentes adferebant pretia eorum quae vendebant |
35 | et ponebant ante pedes apostolorum dividebantur autem singulis prout cuique opus erat |
36 | Ioseph autem qui cognominatus est Barnabas ab apostolis quod est interpretatum Filius consolationis Levites Cyprius genere |
37 | cum haberet agrum vendidit illum et adtulit pretium et posuit ante pedes apostolorum |