Hieronymus, Actus, Caput 3
1 | Petrus autem et Iohannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam |
2 | et quidam vir qui erat claudus ex utero matris suae baiulabatur quem ponebant cotidie ad portam templi quae dicitur Speciosa ut peteret elemosynam ab introeuntibus in templum |
3 | is cum vidisset Petrum et Iohannem incipientes introire in templum rogabat ut elemosynam acciperet |
4 | intuens autem in eum Petrus cum Iohanne dixit respice in nos |
5 | at ille intendebat in eos sperans se aliquid accepturum ab eis |
6 | Petrus autem dixit argentum et aurum non est mihi quod autem habeo hoc tibi do in nomine Iesu Christi Nazareni surge et ambula |
7 | et adprehensa ei manu dextera adlevavit eum et protinus consolidatae sunt bases eius et plantae |
8 | et exiliens stetit et ambulabat et intravit cum illis in templum ambulans et exiliens et laudans Dominum |
9 | et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum |
10 | cognoscebant autem illum quoniam ipse erat qui ad elemosynam sedebat ad Speciosam portam templi et impleti sunt stupore et extasi in eo quod contigerat illi |
11 | cum teneret autem Petrum et Iohannem concurrit omnis populus ad eos ad porticum qui appellatur Salomonis stupentes |
12 | videns autem Petrus respondit ad populum viri israhelitae quid miramini in hoc aut nos quid intuemini quasi nostra virtute aut pietate fecerimus hunc ambulare |
13 | Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob Deus patrum nostrorum glorificavit Filium suum Iesum quem vos quidem tradidistis et negastis ante faciem Pilati iudicante illo dimitti |
14 | vos autem sanctum et iustum negastis et petistis virum homicidam donari vobis |
15 | auctorem vero vitae interfecistis quem Deus suscitavit a mortuis cuius nos testes sumus |
16 | et in fide nominis eius hunc quem videtis et nostis confirmavit nomen eius et fides quae per eum est dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum |
17 | et nunc fratres scio quia per ignorantiam fecistis sicut et principes vestri |
18 | Deus autem quae praenuntiavit per os omnium prophetarum pati Christum suum implevit sic |
19 | paenitemini igitur et convertimini ut deleantur vestra peccata |
20 | ut cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini et miserit eum qui praedicatus est vobis Iesum Christum |
21 | quem oportet caelum quidem suscipere usque in tempora restitutionis omnium quae locutus est Deus per os sanctorum suorum a saeculo prophetarum |
22 | Moses quidem dixit quia prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris tamquam me ipsum audietis iuxta omnia quaecumque locutus fuerit vobis |
23 | erit autem omnis anima quae non audierit prophetam illum exterminabitur de plebe |
24 | et omnes prophetae a Samuhel et deinceps qui locuti sunt et adnuntiaverunt dies istos |
25 | vos estis filii prophetarum et testamenti quod disposuit Deus ad patres vestros dicens ad Abraham et in semine tuo benedicentur omnes familiae terrae |
26 | vobis primum Deus suscitans Filium suum misit eum benedicentem vobis ut convertat se unusquisque a nequitia sua |