Hieronymus, Ioannes, Caput 20
1 | una autem sabbati Maria Magdalene venit mane cum adhuc tenebrae essent ad monumentum et videt lapidem sublatum a monumento |
2 | cucurrit ergo et venit ad Simonem Petrum et ad alium discipulum quem amabat Iesus et dicit eis tulerunt Dominum de monumento et nescimus ubi posuerunt eum |
3 | exiit ergo Petrus et ille alius discipulus et venerunt ad monumentum |
4 | currebant autem duo simul et ille alius discipulus praecucurrit citius Petro et venit primus ad monumentum |
5 | et cum se inclinasset videt posita linteamina non tamen introivit |
6 | venit ergo Simon Petrus sequens eum et introivit in monumentum et videt linteamina posita |
7 | et sudarium quod fuerat super caput eius non cum linteaminibus positum sed separatim involutum in unum locum |
8 | tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum et vidit et credidit |
9 | nondum enim sciebant scripturam quia oportet eum a mortuis resurgere |
10 | abierunt ergo iterum ad semet ipsos discipuli |
11 | Maria autem stabat ad monumentum foris plorans dum ergo fleret inclinavit se et prospexit in monumentum |
12 | et vidit duos angelos in albis sedentes unum ad caput et unum ad pedes ubi positum fuerat corpus Iesu |
13 | dicunt ei illi mulier quid ploras dicit eis quia tulerunt Dominum meum et nescio ubi posuerunt eum |
14 | haec cum dixisset conversa est retrorsum et videt Iesum stantem et non sciebat quia Iesus est |
15 | dicit ei Iesus mulier quid ploras quem quaeris illa existimans quia hortulanus esset dicit ei domine si tu sustulisti eum dicito mihi ubi posuisti eum et ego eum tollam |
16 | dicit ei Iesus Maria conversa illa dicit ei rabboni quod dicitur magister |
17 | dicit ei Iesus noli me tangere nondum enim ascendi ad Patrem meum vade autem ad fratres meos et dic eis ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum et Deum meum et Deum vestrum |
18 | venit Maria Magdalene adnuntians discipulis quia vidi Dominum et haec dixit mihi |
19 | cum esset ergo sero die illo una sabbatorum et fores essent clausae ubi erant discipuli propter metum Iudaeorum venit Iesus et stetit in medio et dicit eis pax vobis |
20 | et hoc cum dixisset ostendit eis manus et latus gavisi sunt ergo discipuli viso Domino |
21 | dixit ergo eis iterum pax vobis sicut misit me Pater et ego mitto vos |
22 | hoc cum dixisset insuflavit et dicit eis accipite Spiritum Sanctum |
23 | quorum remiseritis peccata remittuntur eis quorum retinueritis detenta sunt |
24 | Thomas autem unus ex duodecim qui dicitur Didymus non erat cum eis quando venit Iesus |
25 | dixerunt ergo ei alii discipuli vidimus Dominum ille autem dixit eis nisi videro in manibus eius figuram clavorum et mittam digitum meum in locum clavorum et mittam manum meam in latus eius non credam |
26 | et post dies octo iterum erant discipuli eius intus et Thomas cum eis venit Iesus ianuis clausis et stetit in medio et dixit pax vobis |
27 | deinde dicit Thomae infer digitum tuum huc et vide manus meas et adfer manum tuam et mitte in latus meum et noli esse incredulus sed fidelis |
28 | respondit Thomas et dixit ei Dominus meus et Deus meus |
29 | dicit ei Iesus quia vidisti me credidisti beati qui non viderunt et crediderunt |
30 | multa quidem et alia signa fecit Iesus in conspectu discipulorum suorum quae non sunt scripta in libro hoc |
31 | haec autem scripta sunt ut credatis quia Iesus est Christus Filius Dei et ut credentes vitam habeatis in nomine eius |