Hieronymus, Ioannes, Caput 14
1 | non turbetur cor vestrum creditis in Deum et in me credite |
2 | in domo Patris mei mansiones multae sunt si quo minus dixissem vobis quia vado parare vobis locum |
3 | et si abiero et praeparavero vobis locum iterum venio et accipiam vos ad me ipsum ut ubi sum ego et vos sitis |
4 | et quo ego vado scitis et viam scitis |
5 | dicit ei Thomas Domine nescimus quo vadis et quomodo possumus viam scire |
6 | dicit ei Iesus ego sum via et veritas et vita nemo venit ad Patrem nisi per me |
7 | si cognovissetis me et Patrem meum utique cognovissetis et amodo cognoscitis eum et vidistis eum |
8 | dicit ei Philippus Domine ostende nobis Patrem et sufficit nobis |
9 | dicit ei Iesus tanto tempore vobiscum sum et non cognovistis me Philippe qui vidit me vidit et Patrem quomodo tu dicis ostende nobis Patrem |
10 | non credis quia ego in Patre et Pater in me est verba quae ego loquor vobis a me ipso non loquor Pater autem in me manens ipse facit opera |
11 | non creditis quia ego in Patre et Pater in me est |
12 | alioquin propter opera ipsa credite amen amen dico vobis qui credit in me opera quae ego facio et ipse faciet et maiora horum faciet quia ego ad Patrem vado |
13 | et quodcumque petieritis in nomine meo hoc faciam ut glorificetur Pater in Filio |
14 | si quid petieritis me in nomine meo hoc faciam |
15 | si diligitis me mandata mea servate |
16 | et ego rogabo Patrem et alium paracletum dabit vobis ut maneat vobiscum in aeternum |
17 | Spiritum veritatis quem mundus non potest accipere quia non videt eum nec scit eum vos autem cognoscitis eum quia apud vos manebit et in vobis erit |
18 | non relinquam vos orfanos veniam ad vos |
19 | adhuc modicum et mundus me iam non videt vos autem videtis me quia ego vivo et vos vivetis |
20 | in illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo et vos in me et ego in vobis |
21 | qui habet mandata mea et servat ea ille est qui diligit me qui autem diligit me diligetur a Patre meo et ego diligam eum et manifestabo ei me ipsum |
22 | dicit ei Iudas non ille Scariotis Domine quid factum est quia nobis manifestaturus es te ipsum et non mundo |
23 | respondit Iesus et dixit ei si quis diligit me sermonem meum servabit et Pater meus diliget eum et ad eum veniemus et mansiones apud eum faciemus |
24 | qui non diligit me sermones meos non servat et sermonem quem audistis non est meus sed eius qui misit me Patris |
25 | haec locutus sum vobis apud vos manens |
26 | paracletus autem Spiritus Sanctus quem mittet Pater in nomine meo ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis |
27 | pacem relinquo vobis pacem meam do vobis non quomodo mundus dat ego do vobis non turbetur cor vestrum neque formidet |
28 | audistis quia ego dixi vobis vado et venio ad vos si diligeretis me gauderetis utique quia vado ad Patrem quia Pater maior me est |
29 | et nunc dixi vobis priusquam fiat ut cum factum fuerit credatis |
30 | iam non multa loquar vobiscum venit enim princeps mundi huius et in me non habet quicquam |
31 | sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem et sicut mandatum dedit mihi Pater sic facio surgite eamus hinc |