Hieronymus, Ioannes, Caput 13
1 | ante diem autem festum paschae sciens Iesus quia venit eius hora ut transeat ex hoc mundo ad Patrem cum dilexisset suos qui erant in mundo in finem dilexit eos |
2 | et cena facta cum diabolus iam misisset in corde ut traderet eum Iudas Simonis Scariotis |
3 | sciens quia omnia dedit ei Pater in manus et quia a Deo exivit et ad Deum vadit |
4 | surgit a cena et ponit vestimenta sua et cum accepisset linteum praecinxit se |
5 | deinde mittit aquam in pelvem et coepit lavare pedes discipulorum et extergere linteo quo erat praecinctus |
6 | venit ergo ad Simonem Petrum et dicit ei Petrus Domine tu mihi lavas pedes |
7 | respondit Iesus et dicit ei quod ego facio tu nescis modo scies autem postea |
8 | dicit ei Petrus non lavabis mihi pedes in aeternum respondit Iesus ei si non lavero te non habes partem mecum |
9 | dicit ei Simon Petrus Domine non tantum pedes meos sed et manus et caput |
10 | dicit ei Iesus qui lotus est non indiget ut lavet sed est mundus totus et vos mundi estis sed non omnes |
11 | sciebat enim quisnam esset qui traderet eum propterea dixit non estis mundi omnes |
12 | postquam ergo lavit pedes eorum et accepit vestimenta sua cum recubuisset iterum dixit eis scitis quid fecerim vobis |
13 | vos vocatis me magister et Domine et bene dicitis sum etenim |
14 | si ergo ego lavi vestros pedes Dominus et magister et vos debetis alter alterius lavare pedes |
15 | exemplum enim dedi vobis ut quemadmodum ego feci vobis ita et vos faciatis |
16 | amen amen dico vobis non est servus maior domino suo neque apostolus maior eo qui misit illum |
17 | si haec scitis beati eritis si feceritis ea |
18 | non de omnibus vobis dico ego scio quos elegerim sed ut impleatur scriptura qui manducat mecum panem levavit contra me calcaneum suum |
19 | amodo dico vobis priusquam fiat ut credatis cum factum fuerit quia ego sum |
20 | amen amen dico vobis qui accipit si quem misero me accipit qui autem me accipit accipit eum qui me misit |
21 | cum haec dixisset Iesus turbatus est spiritu et protestatus est et dixit amen amen dico vobis quia unus ex vobis tradet me |
22 | aspiciebant ergo ad invicem discipuli haesitantes de quo diceret |
23 | erat ergo recumbens unus ex discipulis eius in sinu Iesu quem diligebat Iesus |
24 | innuit ergo huic Simon Petrus et dicit ei quis est de quo dicit |
25 | itaque cum recubuisset ille supra pectus Iesu dicit ei Domine quis est |
26 | respondit Iesus ille est cui ego intinctum panem porrexero et cum intinxisset panem dedit Iudae Simonis Scariotis |
27 | et post buccellam tunc introivit in illum Satanas dicit ei Iesus quod facis fac citius |
28 | hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei |
29 | quidam enim putabant quia loculos habebat Iudas quia dicit ei Iesus eme ea quae opus sunt nobis ad diem festum aut egenis ut aliquid daret |
30 | cum ergo accepisset ille buccellam exivit continuo erat autem nox |
31 | cum ergo exisset dicit Iesus nunc clarificatus est Filius hominis et Deus clarificatus est in eo |
32 | si Deus clarificatus est in eo et Deus clarificabit eum in semet ipso et continuo clarificabit eum |
33 | filioli adhuc modicum vobiscum sum quaeretis me et sicut dixi Iudaeis quo ego vado vos non potestis venire et vobis dico modo |
34 | mandatum novum do vobis ut diligatis invicem sicut dilexi vos ut et vos diligatis invicem |
35 | in hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis si dilectionem habueritis ad invicem |
36 | dicit ei Simon Petrus Domine quo vadis respondit Iesus quo ego vado non potes me modo sequi sequeris autem postea |
37 | dicit ei Petrus quare non possum sequi te modo animam meam pro te ponam |
38 | respondit Iesus animam tuam pro me ponis amen amen dico tibi non cantabit gallus donec me ter neges |