Hieronymus, Ioannes, Caput 12
1 | Iesus ergo ante sex dies paschae venit Bethaniam ubi fuerat Lazarus mortuus quem suscitavit Iesus |
2 | fecerunt autem ei cenam ibi et Martha ministrabat Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo |
3 | Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi unxit pedes Iesu et extersit capillis suis pedes eius et domus impleta est ex odore unguenti |
4 | dicit ergo unus ex discipulis eius Iudas Scariotis qui erat eum traditurus |
5 | quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis et datum est egenis |
6 | dixit autem hoc non quia de egenis pertinebat ad eum sed quia fur erat et loculos habens ea quae mittebantur portabat |
7 | dixit ergo Iesus sine illam ut in die sepulturae meae servet illud |
8 | pauperes enim semper habetis vobiscum me autem non semper habetis |
9 | cognovit ergo turba multa ex Iudaeis quia illic est et venerunt non propter Iesum tantum sed ut Lazarum viderent quem suscitavit a mortuis |
10 | cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent |
11 | quia multi propter illum abibant ex Iudaeis et credebant in Iesum |
12 | in crastinum autem turba multa quae venerat ad diem festum cum audissent quia venit Iesus Hierosolyma |
13 | acceperunt ramos palmarum et processerunt obviam ei et clamabant osanna benedictus qui venit in nomine Domini rex Israhel |
14 | et invenit Iesus asellum et sedit super eum sicut scriptum est |
15 | noli timere filia Sion ecce rex tuus venit sedens super pullum asinae |
16 | haec non cognoverunt discipuli eius primum sed quando glorificatus est Iesus tunc recordati sunt quia haec erant scripta de eo et haec fecerunt ei |
17 | testimonium ergo perhibebat turba quae erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento et suscitavit eum a mortuis |
18 | propterea et obviam venit ei turba quia audierunt eum fecisse hoc signum |
19 | Pharisaei ergo dixerunt ad semet ipsos videtis quia nihil proficimus ecce mundus totus post eum abiit |
20 | erant autem gentiles quidam ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo |
21 | hii ergo accesserunt ad Philippum qui erat a Bethsaida Galilaeae et rogabant eum dicentes domine volumus Iesum videre |
22 | venit Philippus et dicit Andreae Andreas rursum et Philippus dixerunt Iesu |
23 | Iesus autem respondit eis dicens venit hora ut clarificetur Filius hominis |
24 | amen amen dico vobis nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit |
25 | ipsum solum manet si autem mortuum fuerit multum fructum adfert qui amat animam suam perdet eam et qui odit animam suam in hoc mundo in vitam aeternam custodit eam |
26 | si quis mihi ministrat me sequatur et ubi sum ego illic et minister meus erit si quis mihi ministraverit honorificabit eum Pater meus |
27 | nunc anima mea turbata est et quid dicam Pater salvifica me ex hora hac sed propterea veni in horam hanc |
28 | Pater clarifica tuum nomen venit ergo vox de caelo et clarificavi et iterum clarificabo |
29 | turba ergo quae stabat et audierat dicebant tonitruum factum esse alii dicebant angelus ei locutus est |
30 | respondit Iesus et dixit non propter me vox haec venit sed propter vos |
31 | nunc iudicium est mundi nunc princeps huius mundi eicietur foras |
32 | et ego si exaltatus fuero a terra omnia traham ad me ipsum |
33 | hoc autem dicebat significans qua morte esset moriturus |
34 | respondit ei turba nos audivimus ex lege quia Christus manet in aeternum et quomodo tu dicis oportet exaltari Filium hominis quis est iste Filius hominis |
35 | dixit ergo eis Iesus adhuc modicum lumen in vobis est ambulate dum lucem habetis ut non tenebrae vos conprehendant et qui ambulat in tenebris nescit quo vadat |
36 | dum lucem habetis credite in lucem ut filii lucis sitis haec locutus est Iesus et abiit et abscondit se ab eis |
37 | cum autem tanta signa fecisset coram eis non credebant in eum |
38 | ut sermo Esaiae prophetae impleretur quem dixit Domine quis credidit auditui nostro et brachium Domini cui revelatum est |
39 | propterea non poterant credere quia iterum dixit Esaias |
40 | excaecavit oculos eorum et induravit eorum cor ut non videant oculis et intellegant corde et convertantur et sanem eos |
41 | haec dixit Esaias quando vidit gloriam eius et locutus est de eo |
42 | verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum sed propter Pharisaeos non confitebantur ut de synagoga non eicerentur |
43 | dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei |
44 | Iesus autem clamavit et dixit qui credit in me non credit in me sed in eum qui misit me |
45 | et qui videt me videt eum qui misit me |
46 | ego lux in mundum veni ut omnis qui credit in me in tenebris non maneat |
47 | et si quis audierit verba mea et non custodierit ego non iudico eum non enim veni ut iudicem mundum sed ut salvificem mundum |
48 | qui spernit me et non accipit verba mea habet qui iudicet eum sermo quem locutus sum ille iudicabit eum in novissimo die |
49 | quia ego ex me ipso non sum locutus sed qui misit me Pater ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar |
50 | et scio quia mandatum eius vita aeterna est quae ergo ego loquor sicut dixit mihi Pater sic loquor |