Hieronymus, Ioannes, Caput 5
1 | post haec erat dies festus Iudaeorum et ascendit Iesus Hierosolymis |
2 | est autem Hierosolymis super Probatica piscina quae cognominatur hebraice Bethsaida quinque porticus habens |
3 | in his iacebat multitudo magna languentium caecorum claudorum aridorum expectantium aquae motum |
5 | erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua |
6 | hunc cum vidisset Iesus iacentem et cognovisset quia multum iam tempus habet dicit ei vis sanus fieri |
7 | respondit ei languidus Domine hominem non habeo ut cum turbata fuerit aqua mittat me in piscinam dum venio enim ego alius ante me descendit |
8 | dicit ei Iesus surge tolle grabattum tuum et ambula |
9 | et statim sanus factus est homo et sustulit grabattum suum et ambulabat erat autem sabbatum in illo die |
10 | dicebant Iudaei illi qui sanatus fuerat sabbatum est non licet tibi tollere grabattum tuum |
11 | respondit eis qui me fecit sanum ille mihi dixit tolle grabattum tuum et ambula |
12 | interrogaverunt ergo eum quis est ille homo qui dixit tibi tolle grabattum tuum et ambula |
13 | is autem qui sanus fuerat effectus nesciebat quis esset Iesus enim declinavit turba constituta in loco |
14 | postea invenit eum Iesus in templo et dixit illi ecce sanus factus es iam noli peccare ne deterius tibi aliquid contingat |
15 | abiit ille homo et nuntiavit Iudaeis quia Iesus esset qui fecit eum sanum |
16 | propterea persequebantur Iudaei Iesum quia haec faciebat in sabbato |
17 | Iesus autem respondit eis Pater meus usque modo operatur et ego operor |
18 | propterea ergo magis quaerebant eum Iudaei interficere quia non solum solvebat sabbatum sed et Patrem suum dicebat Deum aequalem se faciens Deo respondit itaque Iesus et dixit eis |
19 | amen amen dico vobis non potest Filius a se facere quicquam nisi quod viderit Patrem facientem quaecumque enim ille fecerit haec et Filius similiter facit |
20 | Pater enim diligit Filium et omnia demonstrat ei quae ipse facit et maiora his demonstrabit ei opera ut vos miremini |
21 | sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat sic et Filius quos vult vivificat |
22 | neque enim Pater iudicat quemquam sed iudicium omne dedit Filio |
23 | ut omnes honorificent Filium sicut honorificant Patrem qui non honorificat Filium non honorificat Patrem qui misit illum |
24 | amen amen dico vobis quia qui verbum meum audit et credit ei qui misit me habet vitam aeternam et in iudicium non venit sed transit a morte in vitam |
25 | amen amen dico vobis quia venit hora et nunc est quando mortui audient vocem Filii Dei et qui audierint vivent |
26 | sicut enim Pater habet vitam in semet ipso sic dedit et Filio vitam habere in semet ipso |
27 | et potestatem dedit ei et iudicium facere quia Filius hominis est |
28 | nolite mirari hoc quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem eius |
29 | et procedent qui bona fecerunt in resurrectionem vitae qui vero mala egerunt in resurrectionem iudicii |
30 | non possum ego a me ipso facere quicquam sicut audio iudico et iudicium meum iustum est quia non quaero voluntatem meam sed voluntatem eius qui misit me |
31 | si ego testimonium perhibeo de me testimonium meum non est verum |
32 | alius est qui testimonium perhibet de me et scio quia verum est testimonium quod perhibet de me |
33 | vos misistis ad Iohannem et testimonium perhibuit veritati |
34 | ego autem non ab homine testimonium accipio sed haec dico ut vos salvi sitis |
35 | ille erat lucerna ardens et lucens vos autem voluistis exultare ad horam in luce eius |
36 | ego autem habeo testimonium maius Iohanne opera enim quae dedit mihi Pater ut perficiam ea ipsa opera quae ego facio testimonium perhibent de me quia Pater me misit |
37 | et qui misit me Pater ipse testimonium perhibuit de me neque vocem eius umquam audistis neque speciem eius vidistis |
38 | et verbum eius non habetis in vobis manens quia quem misit ille huic vos non creditis |
39 | scrutamini scripturas quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere et illae sunt quae testimonium perhibent de me |
40 | et non vultis venire ad me ut vitam habeatis |
41 | claritatem ab hominibus non accipio |
42 | sed cognovi vos quia dilectionem Dei non habetis in vobis |
43 | ego veni in nomine Patris mei et non accipitis me si alius venerit in nomine suo illum accipietis |
44 | quomodo potestis vos credere qui gloriam ab invicem accipitis et gloriam quae a solo est Deo non quaeritis |
45 | nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem est qui accuset vos Moses in quo vos speratis |
46 | si enim crederetis Mosi crederetis forsitan et mihi de me enim ille scripsit |
47 | si autem illius litteris non creditis quomodo meis verbis credetis |