Hieronymus, Lucas, Caput 24
1 | una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum portantes quae paraverant aromata |
2 | et invenerunt lapidem revolutum a monumento |
3 | et ingressae non invenerunt corpus Domini Iesu |
4 | et factum est dum mente consternatae essent de isto ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti |
5 | cum timerent autem et declinarent vultum in terram dixerunt ad illas quid quaeritis viventem cum mortuis |
6 | non est hic sed surrexit recordamini qualiter locutus est vobis cum adhuc in Galilaea esset |
7 | dicens quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertia resurgere |
8 | et recordatae sunt verborum eius |
9 | et regressae a monumento nuntiaverunt haec omnia illis undecim et ceteris omnibus |
10 | erat autem Maria Magdalene et Iohanna et Maria Iacobi et ceterae quae cum eis erant quae dicebant ad apostolos haec |
11 | et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista et non credebant illis |
12 | Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum et procumbens videt linteamina sola posita et abiit secum mirans quod factum fuerat |
13 | et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Hierusalem nomine Emmaus |
14 | et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quae acciderant |
15 | et factum est dum fabularentur et secum quaererent et ipse Iesus adpropinquans ibat cum illis |
16 | oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent |
17 | et ait ad illos qui sunt hii sermones quos confertis ad invicem ambulantes et estis tristes |
18 | et respondens unus cui nomen Cleopas dixit ei tu solus peregrinus es in Hierusalem et non cognovisti quae facta sunt in illa his diebus |
19 | quibus ille dixit quae et dixerunt de Iesu Nazareno qui fuit vir propheta potens in opere et sermone coram Deo et omni populo |
20 | et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotum et principes nostri in damnationem mortis et crucifixerunt eum |
21 | nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israhel et nunc super haec omnia tertia dies hodie quod haec facta sunt |
22 | sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos quae ante lucem fuerunt ad monumentum |
23 | et non invento corpore eius venerunt dicentes se etiam visionem angelorum vidisse qui dicunt eum vivere |
24 | et abierunt quidam ex nostris ad monumentum et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt ipsum vero non viderunt |
25 | et ipse dixit ad eos o stulti et tardi corde ad credendum in omnibus quae locuti sunt prophetae |
26 | nonne haec oportuit pati Christum et ita intrare in gloriam suam |
27 | et incipiens a Mose et omnibus prophetis interpretabatur illis in omnibus scripturis quae de ipso erant |
28 | et adpropinquaverunt castello quo ibant et ipse se finxit longius ire |
29 | et coegerunt illum dicentes mane nobiscum quoniam advesperascit et inclinata est iam dies et intravit cum illis |
30 | et factum est dum recumberet cum illis accepit panem et benedixit ac fregit et porrigebat illis |
31 | et aperti sunt oculi eorum et cognoverunt eum et ipse evanuit ex oculis eorum |
32 | et dixerunt ad invicem nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via et aperiret nobis scripturas |
33 | et surgentes eadem hora regressi sunt in Hierusalem et invenerunt congregatos undecim et eos qui cum ipsis erant |
34 | dicentes quod surrexit Dominus vere et apparuit Simoni |
35 | et ipsi narrabant quae gesta erant in via et quomodo cognoverunt eum in fractione panis |
36 | dum haec autem loquuntur Iesus stetit in medio eorum et dicit eis pax vobis ego sum nolite timere |
37 | conturbati vero et conterriti existimabant se spiritum videre |
38 | et dixit eis quid turbati estis et cogitationes ascendunt in corda vestra |
39 | videte manus meas et pedes quia ipse ego sum palpate et videte quia spiritus carnem et ossa non habet sicut me videtis habere |
40 | et cum hoc dixisset ostendit eis manus et pedes |
41 | adhuc autem illis non credentibus et mirantibus prae gaudio dixit habetis hic aliquid quod manducetur |
42 | at illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis |
43 | et cum manducasset coram eis sumens reliquias dedit eis |
44 | et dixit ad eos haec sunt verba quae locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Mosi et prophetis et psalmis de me |
45 | tunc aperuit illis sensum ut intellegerent scripturas |
46 | et dixit eis quoniam sic scriptum est et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertia |
47 | et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes incipientibus ab Hierosolyma |
48 | vos autem estis testes horum |
49 | et ego mitto promissum Patris mei in vos vos autem sedete in civitate quoadusque induamini virtutem ex alto |
50 | eduxit autem eos foras in Bethaniam et elevatis manibus suis benedixit eis |
51 | et factum est dum benediceret illis recessit ab eis et ferebatur in caelum |
52 | et ipsi adorantes regressi sunt in Hierusalem cum gaudio magno |
53 | et erant semper in templo laudantes et benedicentes Deum amen |