Hieronymus, Lucas, Caput 22
1 | adpropinquabat autem dies festus azymorum qui dicitur pascha |
2 | et quaerebant principes sacerdotum et scribae quomodo eum interficerent timebant vero plebem |
3 | intravit autem Satanas in Iudam qui cognominatur Scarioth unum de duodecim |
4 | et abiit et locutus est cum principibus sacerdotum et magistratibus quemadmodum illum traderet eis |
5 | et gavisi sunt et pacti sunt pecuniam illi dare |
6 | et spopondit et quaerebat oportunitatem ut traderet illum sine turbis |
7 | venit autem dies azymorum in qua necesse erat occidi pascha |
8 | et misit Petrum et Iohannem dicens euntes parate nobis pascha ut manducemus |
9 | at illi dixerunt ubi vis paremus |
10 | et dixit ad eos ecce introeuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo amphoram aquae portans sequimini eum in domum in qua intrat |
11 | et dicetis patri familias domus dicit tibi magister ubi est diversorium ubi pascha cum discipulis meis manducem |
12 | et ipse vobis ostendet cenaculum magnum stratum et ibi parate |
13 | euntes autem invenerunt sicut dixit illis et paraverunt pascha |
14 | et cum facta esset hora discubuit et duodecim apostoli cum eo |
15 | et ait illis desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum antequam patiar |
16 | dico enim vobis quia ex hoc non manducabo illud donec impleatur in regno Dei |
17 | et accepto calice gratias egit et dixit accipite et dividite inter vos |
18 | dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat |
19 | et accepto pane gratias egit et fregit et dedit eis dicens hoc est corpus meum quod pro vobis datur hoc facite in meam commemorationem |
20 | similiter et calicem postquam cenavit dicens hic est calix novum testamentum in sanguine meo quod pro vobis funditur |
21 | verumtamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa |
22 | et quidem Filius hominis secundum quod definitum est vadit verumtamen vae illi homini per quem traditur |
23 | et ipsi coeperunt quaerere inter se quis esset ex eis qui hoc facturus esset |
24 | facta est autem et contentio inter eos quis eorum videretur esse maior |
25 | dixit autem eis reges gentium dominantur eorum et qui potestatem habent super eos benefici vocantur |
26 | vos autem non sic sed qui maior est in vobis fiat sicut iunior et qui praecessor est sicut ministrator |
27 | nam quis maior est qui recumbit an qui ministrat nonne qui recumbit ego autem in medio vestrum sum sicut qui ministrat |
28 | vos autem estis qui permansistis mecum in temptationibus meis |
29 | et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum |
30 | ut edatis et bibatis super mensam meam in regno et sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus Israhel |
31 | ait autem Dominus Simon Simon ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum |
32 | ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua et tu aliquando conversus confirma fratres tuos |
33 | qui dixit ei Domine tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire |
34 | et ille dixit dico tibi Petre non cantabit hodie gallus donec ter abneges nosse me |
35 | et dixit eis quando misi vos sine sacculo et pera et calciamentis numquid aliquid defuit vobis at illi dixerunt nihil |
36 | dixit ergo eis sed nunc qui habet sacculum tollat similiter et peram et qui non habet vendat tunicam suam et emat gladium |
37 | dico enim vobis quoniam adhuc hoc quod scriptum est oportet impleri in me et quod cum iniustis deputatus est etenim ea quae sunt de me finem habent |
38 | at illi dixerunt Domine ecce gladii duo hic at ille dixit eis satis est |
39 | et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum secuti sunt autem illum et discipuli |
40 | et cum pervenisset ad locum dixit illis orate ne intretis in temptationem |
41 | et ipse avulsus est ab eis quantum iactus est lapidis et positis genibus orabat |
42 | dicens Pater si vis transfer calicem istum a me verumtamen non mea voluntas sed tua fiat |
43 | apparuit autem illi angelus de caelo confortans eum et factus in agonia prolixius orabat |
44 | et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram |
45 | et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos invenit eos dormientes prae tristitia |
46 | et ait illis quid dormitis surgite orate ne intretis in temptationem |
47 | adhuc eo loquente ecce turba et qui vocabatur Iudas unus de duodecim antecedebat eos et adpropinquavit Iesu ut oscularetur eum |
48 | Iesus autem dixit ei Iuda osculo Filium hominis tradis |
49 | videntes autem hii qui circa ipsum erant quod futurum erat dixerunt ei Domine si percutimus in gladio |
50 | et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum et amputavit auriculam eius dextram |
51 | respondens autem Iesus ait sinite usque huc et cum tetigisset auriculam eius sanavit eum |
52 | dixit autem Iesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum et magistratus templi et seniores quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus |
53 | cum cotidie vobiscum fuerim in templo non extendistis manus in me sed haec est hora vestra et potestas tenebrarum |
54 | conprehendentes autem eum duxerunt ad domum principis sacerdotum Petrus vero sequebatur a longe |
55 | accenso autem igni in medio atrio et circumsedentibus illis erat Petrus in medio eorum |
56 | quem cum vidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen et eum fuisset intuita dixit et hic cum illo erat |
57 | at ille negavit eum dicens mulier non novi illum |
58 | et post pusillum alius videns eum dixit et tu de illis es Petrus vero ait o homo non sum |
59 | et intervallo facto quasi horae unius alius quidam adfirmabat dicens vere et hic cum illo erat nam et Galilaeus est |
60 | et ait Petrus homo nescio quod dicis et continuo adhuc illo loquente cantavit gallus |
61 | et conversus Dominus respexit Petrum et recordatus est Petrus verbi Domini sicut dixit quia priusquam gallus cantet ter me negabis |
62 | et egressus foras Petrus flevit amare |
63 | et viri qui tenebant illum inludebant ei caedentes |
64 | et velaverunt eum et percutiebant faciem eius et interrogabant eum dicentes prophetiza quis est qui te percussit |
65 | et alia multa blasphemantes dicebant in eum |
66 | et ut factus est dies convenerunt seniores plebis et principes sacerdotum et scribae et duxerunt illum in concilium suum dicentes si tu es Christus dic nobis |
67 | et ait illis si vobis dixero non creditis mihi |
68 | si autem et interrogavero non respondebitis mihi neque dimittetis |
69 | ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei |
70 | dixerunt autem omnes tu ergo es Filius Dei qui ait vos dicitis quia ego sum |
71 | at illi dixerunt quid adhuc desideramus testimonium ipsi enim audivimus de ore eius |