Hieronymus, Lucas, Caput 3
1 | anno autem quintodecimo imperii Tiberii Caesaris procurante Pontio Pilato Iudaeam tetrarcha autem Galilaeae Herode Philippo autem fratre eius tetrarcha Itureae et Trachonitidis regionis et Lysania Abilinae tetrarcha |
2 | sub principibus sacerdotum Anna et Caiapha factum est verbum Dei super Iohannem Zacchariae filium in deserto |
3 | et venit in omnem regionem Iordanis praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum |
4 | sicut scriptum est in libro sermonum Esaiae prophetae vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas eius |
5 | omnis vallis implebitur et omnis mons et collis humiliabitur et erunt prava in directa et aspera in vias planas |
6 | et videbit omnis caro salutare Dei |
7 | dicebat ergo ad turbas quae exiebant ut baptizarentur ab ipso genimina viperarum quis ostendit vobis fugere a ventura ira |
8 | facite ergo fructus dignos paenitentiae et ne coeperitis dicere patrem habemus Abraham dico enim vobis quia potest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae |
9 | iam enim securis ad radicem arborum posita est omnis ergo arbor non faciens fructum exciditur et in ignem mittitur |
10 | et interrogabant eum turbae dicentes quid ergo faciemus |
11 | respondens autem dicebat illis qui habet duas tunicas det non habenti et qui habet escas similiter faciat |
12 | venerunt autem et publicani ut baptizarentur et dixerunt ad illum magister quid faciemus |
13 | at ille dixit ad eos nihil amplius quam quod constitutum est vobis faciatis |
14 | interrogabant autem eum et milites dicentes quid faciemus et nos et ait illis neminem concutiatis neque calumniam faciatis et contenti estote stipendiis vestris |
15 | existimante autem populo et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Iohanne ne forte ipse esset Christus |
16 | respondit Iohannes dicens omnibus ego quidem aqua baptizo vos venit autem fortior me cuius non sum dignus solvere corrigiam calciamentorum eius ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni |
17 | cuius ventilabrum in manu eius et purgabit aream suam et congregabit triticum in horreum suum paleas autem conburet igni inextinguibili |
18 | multa quidem et alia exhortans evangelizabat populum |
19 | Herodes autem tetrarcha cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui et de omnibus malis quae fecit Herodes |
20 | adiecit et hoc supra omnia et inclusit Iohannem in carcere |
21 | factum est autem cum baptizaretur omnis populus et Iesu baptizato et orante apertum est caelum |
22 | et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ipsum et vox de caelo facta est tu es Filius meus dilectus in te conplacuit mihi |
23 | et ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta ut putabatur filius Ioseph qui fuit Heli |
24 | qui fuit Matthat qui fuit Levi qui fuit Melchi qui fuit Iannae qui fuit Ioseph |
25 | qui fuit Matthathiae qui fuit Amos qui fuit Naum qui fuit Esli qui fuit Naggae |
26 | qui fuit Maath qui fuit Matthathiae qui fuit Semei qui fuit Iosech qui fuit Ioda |
27 | qui fuit Iohanna qui fuit Resa qui fuit Zorobabel qui fuit Salathihel qui fuit Neri |
28 | qui fuit Melchi qui fuit Addi qui fuit Cosam qui fuit Helmadam qui fuit Her |
29 | qui fuit Iesu qui fuit Eliezer qui fuit Iorim qui fuit Matthat qui fuit Levi |
30 | qui fuit Symeon qui fuit Iuda qui fuit Ioseph qui fuit Iona qui fuit Eliachim |
31 | qui fuit Melea qui fuit Menna qui fuit Matthata qui fuit Nathan qui fuit David |
32 | qui fuit Iesse qui fuit Obed qui fuit Booz qui fuit Salmon qui fuit Naasson |
33 | qui fuit Aminadab qui fuit Aram qui fuit Esrom qui fuit Phares qui fuit Iudae |
34 | qui fuit Iacob qui fuit Isaac qui fuit Abraham qui fuit Thare qui fuit Nachor |
35 | qui fuit Seruch qui fuit Ragau qui fuit Phalec qui fuit Eber qui fuit Sale |
36 | qui fuit Cainan qui fuit Arfaxat qui fuit Sem qui fuit Noe qui fuit Lamech |
37 | qui fuit Mathusalae qui fuit Enoch qui fuit Iared qui fuit Malelehel qui fuit Cainan |
38 | qui fuit Enos qui fuit Seth qui fuit Adam qui fuit Dei |